<<< Auctores

Schwieder

Index Colloquiorum:

G. SCHWIEDER

LATINE LOQUOR

EDITIO ALTERA

HERDER

ROMAE - FRIBURGI BRISG. - BARCINONE

1963

© 1963, Casa Editrice Herder Roma

Hoc quicumque cupis carmen cognōscere lēctor,
Cum praecepta ferat: quae sunt grātissima vītae,
Īnstrue praeceptīs animum: nec dīscere cessa;
Nam sine doctrīnā, vīta est quasi mortis imāgō;
Commoda multa ferēs: sīn autem sprēveris illud,
Nōn mē scrīptōrem, sed tē nēglēxeris ipse.
Cum rēctē vīvās, nē cūrēs verba malōrum:
Arbitriī nostrī nōn est, quid quisque loquātur.
PROOEMIUM
Opusculum qualecumque hoc eō tantum spectat, ut legentem latīnē colloquī ēdoceat, grammaticē quidem sed et latīnē animī sēnsa ad vītae nostrī temporis ūsūs facile ac perspicuē prōmere.

Nēmō igitur numerōsam ab eō expetat Tulliī facundiam, nēmō Tacitī cōnstrīctam et contrāctam ēlocūtiōnem; nōn enim litterārum ēlegantias opella haec anquīrit, sed ea studet nostrae aetātis lēctōribus adiumenta suppeditāre, quibus facile quisque ad commūnia vel ad ea, quae haec tulērunt tempora, exprimenda parātus, prōmptē valeat latīnē ubīque terrārum colloquī.

Quae ideō in cotīdiānīs vītae commerciīs hodiē passim occurrunt, ab adulēscente aetāte ad extrēmam usque senectam, facile tibi, amīce lēctor, hīsce in pāginīs inveniēs, ut: quā ratiōne māne surgendum; quā scholae praeparandae; quā salūtandī familiārēs et amīcōs; quā ad scholam festīnandum; quid in scholā quidve in viā vel domī agendum; quid per urbem cum amīcīs vel cum extrāneīs cavendum; quid in deambulāndō, in colloquendō, in disputandō, in lūdendō aliīsque in id genus sescentīs negōtiīs expedīendīs.

Nihilōminus lātīnitās hīc facilis quidem sed semper ēmendāta, perspicua, prōfluēns; haud rārō Tulliāna prōrsus, aureae dīxeris aetātis; saepius ex īnferiōribus hausta scrīptōribus; interdum ex novō plānē excūsa idque nec sine causā nec sine arte.

Lēgēns igitur cātus ac sēdulus ita sēnsim amīcā velutī manū dūcitur ut expedītē tandem latīnum, eumque quasi patrium sermōnem adhibeat.

Amīcō igitur vultū fīdentique animō excipiat opusculum hoc cuiusque gentis lēctor, quō citius plēniusque in sēipsō studium experiātur dēlectābile īdemque perūtile huius linguae, quam nōn immeritō sapientiōrēs vīventem vīvificamque praedicant, pācis vērae vēraeque ūnitātis nōbilissimum pignus et sīgnum.

Abī igitur, opusculum meum, fīdenter abī quōquōversus certum tē esse animōrum amīcē colloquentium adiūmentum; perge longē lātēque per orbem et omnium, cumprīmis iuvenum, animōs flagrante incende et alē virtūtum ārdōre. Nil enim pretiōsius, nil iūcundius, nōbilius nihil sibi exspectat Auctor.

DATUM ROMAE, VII KAL. AUGUSTĀS Ā. MCMLIII.

AD EDITIONEM ALTERAM
Iterātim ab Ēditōre rogātus et ab amīcīs impulsus, interveniente etiam Apostolicā Cōnstitūtiōne « Veterum Sapientia » dē latīnitātis studiō prōvehendō, tandem animum indūxī ad alteram huius operis ēditiōnem parandam.
Haud pauca ēmendāvī et indicem rāriōrum vocābulōrum adiēcī.
Utinam haec ēditiō eandem benevolentiam ac illa prior nancīscātur.
DATUM ROMAE, Ā. D. II ĪD. DĒC. MCMLXII.