Latine Loquor - Liber Tertius - Colloquium Vīcēsimum Septimum
Pecūniam crēditam repōscit ā dēbitōre crēditor. Deus omnia gubernat.
Persōnae:
Iūstus Crēditor, Iacōbus Dēbitor.
Iūstus Crēditor, Iacōbus Dēbitor.
Iūstus
Quōad patris reditum exspectās?
Iacōbus
Hinc ad diem octāvum.
Iūstus
Quī scīs diem?
Iacōbus
Ipse pater ad mē scrīpsit.
Iūstus
Adventus eius, ut spērō, tē dītābit.
Iacōbus
Croesō dītior erō, sī bene nummātus vēnerit.
Iūstus
Tunc mihi mūtuum reddēs?
Iacōbus
Nōn est, quod dubitēs, quīn sī tibi opus erit amplius, nōn modo reddam mūtuum, sed etiam referam grātiam.
Iūstus
Quōmodō?
Iacōbus
Pecūniam mūtuam vicissim dabō.
Iūstus
Nihil opus erit, spērō.
Iacōbus
At nescīs quid possit accidere?
Iūstus
Tempus est brevissimum.
Iacōbus
Nōn eō dīcō, quod tibi velim ōminārī malum.
Iūstus
Licet ōminentur hominēs, Deus clāvum tenet.
Iacōbus
Sed quid cessāmus recipere nōs in auditōrium?
Iūstus
Opportūnē admonēs.
Ēlocūtiō
- Quōad vīxit; quōad exspectātis senem?
- Exspectō reditum patris meī hinc ad diem octāvum.
- Croesō dītior erō, sī pater meus bene nummātus vēnerit.
- Redde frātrī meō mūtuum.
- Pecūniam mūtuam vicissim dare.
- Referre grātiam.
- Ōminārī malum alicui.
- Deus clāvum tenet. Ille autem clāvum tenēns quiētus sedeat in puppī.
- Clāvum clāvō pellere.
- Quid cessant discipulī recipere sē in auditōrium.
- Recipere aliquem ... mēnsā ... tēctō ... cīvitāte.
- Recipere aliquem hospitiō ... causam in sē ... in amīcitiam ... in sē aliquid.
- Recipere sē aliquō.