Latine Loquor - Liber Tertius - Colloquium Vīcēsimum Sextum
Conrādō Alfrēdus prōmptissimē dat mūtuam pecūniam. Exemplum exprōmptae līberālitātis.
Persōnae:
Conrādus, Alfrēdus.
Conrādus, Alfrēdus.
Conrādus
Vīs ā mē māgnam inīre grātiam?
Alfrēdus
Nihil libentius faciam: sī quidem penes mē rēs ipsa est: Sed quid est, in quō tibi commodāre possim?
Conrādus
Dā mihi mūtuō nummōs decem.
Alfrēdus
Nōn tantum nunc habeō, sed māiōrem partem.
Conrādus
Quantum quaesō?
Alfrēdus
Nesciō: nisi crumēnam īnspēxerō. Ecce tibi octō nummōs cum sēmisse.
Conrādus
Sōlōs septem accipiō, nōn enim tē vacuāre prōrsus volō.
Alfrēdus
Parvī refert: tōtum, sī vīs, accipe.
Conrādus
Agō tibi grātiās: crēdō hōc pecūniae satis fore negōtiō meō cum aliquantulā, quam ipse habeō.
Alfrēdus
Ut libet.
Conrādus
Amō tē dē istā tuā tam exprōmptā bēnignitāte.
Alfrēdus
Sī quid aliud possim, nōlī parcere.
Conrādus
Reddam tōtum, Deō volente, cum prīmum pater ad mē mīserit.
Alfrēdus
Nē sīs māgnopere sollicitus: nōndum est opus mihi.
Ēlocūtiō
- Inīre grātiam apud aliquem ... ab ineunte aetāte ... annō ineunte ... in capite annī.
- Rēs penes mē nōn est.
- Quid est, in quō tibi commodāre possim?
- Īnspiciam crumēnam meam, an tantum pecūniae habeam.
- Ecce tibi decem imperiālēs.
- Vacuāre aliquem.
- Nē parcās mihi et labōrī meō.
- Mors parcit nēminī.
- Pater nūllam ad mē adhūc mīsit pecūniam.
- Sollicitum esse dē rē aliquā.
- Sollicitum mē habet haec rēs.