Latine Loquor - Liber Tertius - Colloquium Vīcēsimum Quīntum

Gregōrius habēns pecūniam Grātiānō paucillum petentī dēnegat: spem tamen dat in posterum.

Persōnae:
Grātiānus, Gregōrius.
Grātiānus
Dā mihi duōs nummōs mūtuō.
Gregōrius
Nunc mihi nōn est prōmptum dare.
Grātiānus
Quid obstat? Nam sciō tē hīs diēbus accēpisse pecūniam.
Gregōrius
Accēpī quidem, sed ēmendī sunt librī, et alia mihi necessāria.
Grātiānus
Nōlō tuum commodum remorārī.
Gregōrius
Ubi ēmerō, quae mihi sunt opus, sī quid supersit, faciam tē libenter participem.
Grātiānus
Intereā igitur spērāns exspectābō: sed quid, sī nihil tibi superfuerit?
Gregōrius
Statim dīcam tibi, nē frūstrā diūtius exspectēs.
Grātiānus
Quandō emēs ea, quae dēcrēvistī?
Gregōrius
Crās, ut spērō, aut summum perendiē.
Grātiānus
Bene habet, tempus est brevissimum.

Ēlocūtiō