Latine Loquor - Liber Tertius - Colloquium Vīcēsimum Quārtum
Forestus ā Frīderīcō quīnque nummōs mūtuō petit: sōlum duōs accipit.
Persōnae:
Forestus, Frīderīcus.
Forestus, Frīderīcus.
Forestus
Potesne mihi mūtuō dare aliquantum pecūniae?
Frīderīcus
Quantum petis?
Forestus
Quīnque nummōs, sī tibi est commodum.
Frīderīcus
Nōn tot habeō.
Forestus
Quot igitur?
Frīderīcus
Tantum quattuor.
Forestus
Bene sānē, dā mihi istōs quattuor.
Frīderīcus
Dabō, sī vīs, dīmidium.
Forestus
Cūr nōn tōtum?
Frīderīcus
Quia sunt mihi opus duo.
Forestus
Dā igitur duōs, quaesō.
Frīderīcus
Sed tibi nōn sufficient.
Forestus
Petam ab aliquō aliōs.
Frīderīcus
Accipe igitur hōs duōs: quandō reddēs?
Forestus
Diē, ut spērō, Sāturnī, cum pater ad forum veniet.
Frīderīcus
Estō igitur memor.
Forestus
Nē timuerīs.
Ēlocūtiō
- Dabō tibi mūtuō dīmidiam partem.
- Duo aureī mihi opus sunt; opus est mihi duōbus aureīs; (opus habeō duōbus aureīs).
- Trēs imperiālēs sufficient mihi.
- Quandō reddēs mihi pecūniam mūtuam? Ad calendās Graecās.
- Pater diē Sāturnī veniet ad forum.
- Estō memor pecūniae mūtuō tibi ā mē datae. Nē timuerīs.