Latine Loquor - Liber Tertius - Colloquium Vīcēsimum Tertium
Ab amīcō quīdam mūtuō pecūniam impetrat: obiter mentiō fit dē prōvidentiā Deī.
Persōnae:
Ennius, Eustāchius.
Ennius, Eustāchius.
Ennius
Quantum habēs pecūniae?
Eustāchius
Decem nummōs, tū vērō?
Ennius
Nōn tantum.
Eustāchius
Quantum igitur?
Ennius
Duōs nummōs.
Eustāchius
Vīs mihi dare mūtuō?
Ennius
Est mihi opus.
Eustāchius
In quem ūsum?
Ennius
Ad emendam chartam.
Eustāchius
Hodiē reddam tibi.
Ennius
Addendum fuit, Deō iuvante.
Eustāchius
Sīc docet praeceptor, ex verbō Deī: sed nōn possum assuēscere.
Ennius
Fac assuēscās.
Eustāchius
Quōmodō id fiet?
Ennius
Sī saepe cōgitās nōs in Deī manū sīc esse, ut nihil possīmus sine eius auxiliō.
Eustāchius
Bonum mihi dās cōnsilium.
Ennius
Quāle mihi darī velim.
Eustāchius
Sed, ut ad prōpositum redeāmus, dābis mūtuō istam pecūniam?
Ennius
Mīror tē mūtuō petere, quī plūs habeās, quam ego.
Eustāchius
Est quīdam scholasticus hāc trānsiēns, quī librum vēnālem ostentat.
Ennius
Quid tum?
Eustāchius
Cupiēbam emere, quia vīlius indicat, quam noster bibliopōla.
Ennius
Accipe: sed, quaesō, unde tam citō reddēs?
Eustāchius
Ā cēnā ībō domum, ut ā mātre petam.
Ennius
Quid sī dare nōlit?
Eustāchius
Nihil cūnctābitur, cum librum ostenderō.
Ēlocūtiō
- Dare mūtuō ... petere mūtuō ... accipere mūtuō.
- Hanc pecūniam mūtuō accēpī ā Conrādō.
- Dare commodātō, commodāre, ūtendum dare, quandō īdem restituitur.
- Dā mihi mūtuō dīmidiam partem, reddam tibi, cum habuerō.
- Sī diēs solūtiōnis vēnerit (ceciderit), Deō iuvante, reddam tibi pecūniam, quae mihi mūtuō data est ā tē.
- Assuēscere aliquā rē vel alicui reī vel ad aliquid.
- Assuētus mendāciīs ... assuēvit hōc facere.
- Sine auxiliō Deī nihil possumus facere.
- Redīre ad prōpositum.
- Mīror Godōfredum mūtuō petere pecūniam ā mē, cum plūs habeat quam ego.
- Quantī indicat? indicit, īnscrībit?
- Mercātor hodiē mercēs suās vīlius indicat quam herī ... dīmidiō vīlius.
- Ēmit librum tantī, quantī bibliopōla voluit.
- Quantī bibliopōla īnscrīpsit, indicāvit, aestimāvit hunc librum? Dīmidiō imperiālī. Ego vērō licitātus sum dīmidiō aureō.
- Māgnō ēmī librōs meōs, dīmidiō cārius quam cēterī ... duplō cārius ēmī.