Latine Loquor - Liber Tertius - Colloquium Vīcēsimum Secundum
Longā īnsīnuātiōne petitur mūtua in futūrum pecūnia: ea statim prōmittitur. Exemplum astūtiae, item animī prōmptī ad bene merendum.
Persōnae:
Richardus, Dēsidērius.
Richardus, Dēsidērius.
Richardus
Abiitne pater tuus?
Dēsidērius
Abiit.
Richardus
Quotā hōrā?
Dēsidērius
Prīmā postmerīdiānā.
Richardus
Quid dīxit tibi?
Dēsidērius
Multīs verbīs monuit mē, ut dīligenter studērem.
Richardus
Utinam sīc faciās.
Dēsidērius
Faciam Deō iuvante.
Richardus
Ecquid pecūniae dedit tibi?
Dēsidērius
Dedit, ut ferē solet.
Richardus
Quantum?
Dēsidērius
Nihil ad tē.
Richardus
Fateor: sed tamen quid faciēs istā pecūniā?
Dēsidērius
Emam chartam et alia, quae mihi sunt ūsuī.
Richardus
Quid sī āmīserīs?
Dēsidērius
Aequō animō ferendum erit.
Richardus
Quod sī forte egēbō, dābisne mūtuō?
Dēsidērius
Dabō et quidem libenter.
Richardus
Habeō tibi grātiam.
Ēlocūtiō
- Pater meus hōrā prīmā postmerīdiānā abiit Rōmam.
- Monēre aliquem multīs verbīs.
- Monēre aliquem dē aliquā rē.
- Moneō, ut studeās dīligenter.
- Quotiēs ista monitus es.
- Faciam, Deō iuvante ... sī Deō placet.
- Ecquid pecūniae pater dedit mihi?
- Nihil ad tē, quantum affīnis meus mihi dederit pecūniae.
- Ferre aliquid aequō animō, moderātē, placidē, patienter.
- Tolerāre fortī, quiētō animō.
- Egēre pecūniā.
- Dare alicui pecūniam mūtuō.