Latine Loquor - Liber Tertius - Colloquium Vīcēsimum Prīmum

Amīcus amīcō pecūniam ultrō offert. Beneficium voluntārium. Hūmāna beneficia dīligentius quam dīvīna expendimus. Exemplum līberālitātis rārissimum.

Persōnae:
Claudius, Clēmēns.
Claudius
Hodiē pecūniam ā patre accēpī: sī tibi forte opus.
Clēmēns
Nihil nunc opus est mihi: tamen grātiam habeō maximam, quod tuā līberālitāte ultrō mihi offers beneficium: quōtus enim quisque id faciat.
Claudius
Crēdō esse paucissimōs: tū mē tamen nōn semel beneficiīs prōvocāstī.
Clēmēns
Adeō parva illa fuērunt, ut nōn essent commemorātiōne digna.
Claudius
Nōn est parvum beneficium, quod ab optimā voluntāte profectum sit.
Clēmēns
Utinam Deī ergā nōs beneficia tam expenderēmus, quam solēmus hominum!
Claudius
Faciat ille, ut in eā cōgitātiōne nōs exerceāmus et saepius et dīligentius.
Clēmēns
Illud profectō necesse est, sī volumus eius bēnignitātem saepius experīrī.

Ēlocūtiō