Latine Loquor - Liber Tertius - Colloquium Vīcēsimum

Benedictus ā Baldō pennam commodātō petit: hic prīmō fingit sē commodāre nōlle: deinde dōnō dat. Chrīstī praeceptum. Chrīstiānus dēbet Chrīstum praeceptōrem imitārī. Colloquendī occāsiō quaesīta per simulātiōnem.

Persōnae:
Benedictus, Baldus.
Benedictus
Habēsne duās aut trēs pennās?
Baldus
Sunt mihi tantum duae.
Benedictus
Dā mihi ūnam commodātō.
Baldus
Nōn faciam.
Benedictus
Cūr nōn?
Baldus
Nē abūtāris.
Benedictus
Meminerīs: fortasse aliquandō mē frūstrā rogābis aliquid.
Baldus
Atquī iubet Chrīstus malum bonō compensandum.
Benedictus
Nōndum istud didicī.
Baldus
Tamen discās oportet, sī cupīs esse Chrīstī discipulus.
Benedictus
Quid cupiō magis?
Baldus
Disce igitur Magistrum imitārī.
Benedictus
Discam prōgressū temporis.
Baldus
Praestat nunc incipere, cum per tempus licet.
Benedictus
Nimis urgēs, nōndum complēvī annum octāvum, ut ait māter.
Baldus
Semper est bene agendī tempus: sed interim nē mihi, quaesō, suscēnseās. Iocābar enim, ut tē ad colloquendum invītārem tantisper, dum sumus ōtiōsī. Ecce tibi penna, eaque nōn omnīnō pessima.
Benedictus
Reddam tibi statim atque aliquid dēscrīpserō.
Baldus
Nōlō mihi reddās.
Benedictus
Quid igitur faciam?
Baldus
Quidquid vīs: ā mē enim tibi dōnō dātur.
Benedictus
Grātiam habeō maximam.

Ēlocūtiō