Latine Loquor - Liber Tertius - Colloquium Ūndēvīcēsimum

Dē acceptā pecūniā et mūtuō facile datā. Amīcus vērus. Exemplum animī ad bene merendum prōmptissimī.

Persōnae:
Ambrōsius, Antōnius.
Ambrōsius
Venitne pater ad mercātum hodiernum?
Antōnius
Hodiē māne convēnit mē, cum ē lectō surgerem.
Ambrōsius
Nihil ab eō petīstī?
Antōnius
Immō, pecūniam.
Ambrōsius
Et numerāvit?
Antōnius
In praesentiā.
Ambrōsius
Quantum, obsecro?
Antōnius
Vīgintī nummōs.
Ambrōsius
Hem! vīgintī? quī fit, ut audeat tibi tantum pecūniae committere?
Antōnius
Quia nōvit mē dispēnsātōrem frūgī. Sīquidem semper illī reddō ratiōnem usque ad teruncium.
Ambrōsius
Sed aegrē fortasse impetrāstī?
Antōnius
Immō facillimē, atque adeō cum grātiā.
Ambrōsius
Ō mītem parentem!
Antōnius
Certē mītissimum.
Ambrōsius
Sed, ut ad rem, quid faciēs istā pecūniā?
Antōnius
Emam librōs et alia mihi necessāria.
Ambrōsius
Potesne mihi aliquid mūtuō dare?
Antōnius
Possum, sī modo egēs.
Ambrōsius
Nisi egerem, nōn peterem.
Antōnius
Quantum vīs ā mē accipere?
Ambrōsius
Quīnque nummōs.
Antōnius
Accipe.
Ambrōsius
Ō vērē amīcum animum!
Antōnius
Amīcus vērus nōn est, nisi amīcum iuvat in tempore: sī tamen habet unde iuvet.
Ambrōsius
Amīcus certus, ut est in prōverbiō, in rē incertā cernitur.
Antōnius
Quandō reddēs mūtuum?
Ambrōsius
Ubi prīmum pater in hanc urbem vēnerit.
Antōnius
Quandō ventūrum spērās?
Ambrōsius
In mercātū proximō, nempe ad octāvum diem Octōbris.

Ēlocūtiō