Latine Loquor - Liber Tertius - Colloquium Duodēvīcēsimum
Pecūnia cum affertur, nūntius affertur vulgī opīniōne iūcundissimus. Reprehēnsiō lībera in familiārēs. Ēvangelium, id est grātia Deī ā Chrīstō nūntiāta. Cūr Ēvangeliō nōn omnēs crēdant.
Persōnae:
Valērius, Vincentius.
Valērius, Vincentius.
Valērius
Venitne frāter tuus Lugdūnō?
Vincentius
Iam vēnit herī ante merīdiem.
Valērius
Nihilne litterārum tibi attulit?
Vincentius
Nihil.
Valērius
Quid igitur nūntiāvit?
Vincentius
Prospera omnia.
Valērius
Dē patre quid narrat potissimum?
Vincentius
Ait illum, Deī beneficiō, iam plānē febrī carēre, et paulātim convalēscere.
Valērius
Gaudeō sānē, Deumque precor, ut prīstinam valētūdinem brevī recuperet; sed cūr ille, ut solet, nihil ad tē scrīpsit?
Vincentius
Negat frāter eum potuisse scrībere.
Valērius
Quam ob rem?
Vincentius
Quia nōndum satis erat cōnfīrmātus.
Valērius
Nihil mīrum, cum tam diū tam graviter aegrōtāvisset: sed ille nihil ad tē mīsit?
Vincentius
Immō pecūniam.
Valērius
Euge, nūllus est iūcundior nūntius.
Vincentius
Ita aiunt.
Valērius
Tū vērō sīc respondēs quasi fābulam audiās.
Vincentius
Quīn peius audiō.
Valērius
Quidnam?
Vincentius
Merum mendācium.
Valērius
Egone mentītus sum?
Vincentius
Nōn dīcō tē esse mentītum, sed falsum dīxistī.
Valērius
Ego quid dīcās nōn intellegō.
Vincentius
Dabō operam, ut intellegās.
Valērius
Obsecro tē.
Vincentius
Sī nūllus est iūcundior nūntius quam dē allātā nōbīs pecūniā, quid ergō est Ēvangelium Chrīstī? quis est iūcundior nūntius quam grātia Deī, quam Chrīstus attulit nōbīs per Ēvangelium?
Valērius
Fateor nihil esse iūcundius Ēvangeliō, iīs dumtaxat, quī crēdunt et ex animō amplectuntur.
Vincentius
Equidem sīc intellegō.
Valērius
At ego loquēbar dē hūmānīs et terrēnīs rēbus: tū vērō statim ad caelum ascendistī.
Vincentius
Ita solent bonī contiōnātōrēs.
Valērius
Nōn putābam tē esse theōlogum tam acūtum.
Vincentius
Nihil dīxī nisi quod est trītum et in mediō positum.
Valērius
Utinam hōc adeō vulgāre et trītum foret, ut omnēs in Chrīstum crēdant.
Vincentius
Numquam crēdent omnēs.
Valērius
Quid prohibet?
Vincentius
Quia multī sunt vocātī, paucī vērō ēlēctī, sīcuti Chrīstus ipse testātur.
Valērius
Sed nē diūtius teneam, potesne facere, ut frātrem tuum paucīs conveniam?
Vincentius
Vix possum.
Valērius
Quid ita?
Vincentius
Nam habet ā patre nostrō mandāta plūrima, in quibus cūrandīs tōtus est occupātus.
Valērius
Nōnne cēnābit domī apud vōs?
Vincentius
Cēnābit, ut opīnor.
Valērius
Ībō igitur sub hōram cēnae.
Vincentius
Venī, precor, et eādem operā nōbīscum cēnābis.
Valērius
Nōn recūsō.
Vincentius
Interim valē: sed fac meminerīs adesse tempore.
Valērius
Quotā hōrā?
Vincentius
Ante sextam.
Valērius
Hōra est mihi commodissima.
Ēlocūtiō
- Frāter tuus herī ante merīdiem vēnit Lugdūnō.
- Nihilne litterārum tibi allātum est ex patriā?
- Nōnne aliquās ē patriā accēpistī litterās?
- Nūllae tibi sunt redditae litterae? Nihil epistulārum advolāvit ē patriā?
- Spatiō duōrum mēnsium nihil litterārum accēpī ā patre.
- Nē pīlum quidem litterārum accēpī; nēmō litteram ad mē mīsit.
- Frīderīcus nūntiāvit omnia domī prospera.
- Pater meus, Deī beneficiō, iam plānē caret febrī.
- Māter paulātim convalēscit.
- Precor Deum, ut prīstinam valētūdinem brevī recuperēs.
- Nihil ad mē scrīpsit dē hōc negōtiō.
- Lūdovīcus negat patrem potuisse scrībere.
- Frāter nōndum satis cōnfīrmātus est, nec mīrum, cum tam diū tam graviter aegrōtāverit.
- Soror mea convaluit quidem, sed nōndum satis cōnfīrmāta est.
- Aegrōtāre graviter.
- Pater nihil pecūniae ad mē mīsit.
- Nūllus est iūcundior nūntius.
- Ita aiunt.
- Fābulam audiō.
- Surdō narrāre fābulam.
- Nōn dūcor auditiōne fābulārum; nōn dēlector fābulīs.
- Fābulārum tōtōs modiōs apportās.
- Merum mendācium audiō.
- Tōta plaustra mendāciōrum affers.
- Nōn dīcō observātōrem mentītum esse.
- Ego quid dīcās nōn intellegō.
- Dabō operam, ut intellegās.
- Fateor nūllum esse nūntium iūcundiōrem Ēvangeliō.
- Gaudeō, quod pecūnia mihi allāta est ... pecūniam mihi allātam esse.
- Frāter tuus valdē gāvīsus est, cum audīvit sibi allātam esse pecūniam ex patriā.
- Sōlum piī crēdunt Ēvangeliō idque amplectuntur ex animō.
- Putābam frātrem tuum esse theōlogum.
- Theōlogus acūtus.
- Quod dīxī, trītum est et in mediō positum.
- Multī sunt vocātī, paucī vērō ēlēctī.
- Potesne facere, ut frātrem tuum paucīs conveniam?
- Habeō mandāta plūrima ā patre ... plūrima in mandātīs habeō.
- Negōtium cōnficiendum cūrēs, vel ut cōnficiātur.
- Petrus tōtus occupātus est in cūrandīs negōtiīs domesticīs.
- Occupātus cūrandō negōtia domestica.
- Fuī occupātus in cūrandīs mandātīs, quae habuī ā patre.
- Spērō tibi haec negōtia expedienda fore.
- Cēnāre apud aliquem.
- Domesticus ūsus et cōnsuētūdō.
- Pater meus rogat, ut nōbīscum hodiē cēnēs, ut ūnā esse velīs in cēnā.
- Renūntiā salūtem ā mē patrī tuō et dīc mē velle adesse suō tempore.
- Dīc mē colloquendī potius quam edendī causā sub vesperam ventūrum.
- Hōra commodissima est mihi sexta.
- Facilius est currentem, ut aiunt, incitāre, quam commovēre languentem.