Latine Loquor - Liber Tertius - Colloquium Septimum Decimum

Dīves ex occāsiōne pauperī opem pollicētur. Deus hominum spērā nōs necopīnantēs iuvat. Deus afficit animōs ad bene agendum. Deus hominum affectūs gubernat. Exemplum īnsigne cāritātis ergā pauperēs.

Persōnae:
Titus, Tullius.
Titus
Quid hīc sōlus cōgitās?
Tullius
Meam dēplōrō miseriam.
Titus
Quaenam tē afficit miseria?
Tullius
Heu! mē miserum! ecce mūtāvimus classem: nec est mihi pecūnia, unde librōs emam.
Titus
An nōn tibi dat pater?
Tullius
Dat quidem interdum, sed parcē nimis.
Titus
Est igitur avārus?
Tullius
Nōn sequitur.
Titus
Quid igitur impedit, quō minus tibi pecūniam suppeditet?
Tullius
Paupertās: praetereā cum petō, mīrātur tot nōbīs opus esse librīs.
Titus
Nihil mīrum, praesertim cum sit pauper: sed interim estō animō bonō, nec tē afflīctēs, quaesō: dabō operam, ut tē iuvet pater meus: libenter enim largītur pauperibus, praesertim iīs, quōs nōvit bonārum litterārum studiōsōs esse.
Tullius
Ō mē fēlīcem, sī tuā operā mē Deus adiūverit!
Titus
Iuvābit, spērō: sed tū interim precāre Illum dīligenter, ut meī patris animum ergā tē affectum reddat.
Tullius
Rēctē monēs: nam, ut saepe audīvī in sacrīs ōrātiōnibus, sōlus est Deus, quī hominum animōs gubernat ac dīrigit.
Titus
Ita rēs habet.
Tullius
Valē, mī Tite, quī mihi animum reddidistī.
Titus
Tū quoque Tullī, valē. Sed dīc mihi quaesō, quantum nummōrum tibi opus est?
Tullius
Sī duōs habērem, abundē mihi esset in praesentiā.
Titus
Tacē, crās, ut spērō, dīvīnum auxilium sentiēs.

Ēlocūtiō