Latine Loquor - Liber Tertius - Colloquium Duodētrīcēsimum

Redditur commodātum, cum excūsātiōne dīlātiōnis. Nōn dēbēmus offendī, nisi ubi Deus offenditur.

Persōnae:
Matthīās, Maurītius.
Matthīās
Satisne ūsus es scalpellō meō?
Maurītius
Satis.
Matthīās
Redde igitur.
Maurītius
Accipe, agō tibi grātiās.
Matthīās
Nihil est quod agās.
Maurītius
Sed ignōsce, quod nōn ultrō et citius reddiderim.
Matthīās
Eā dē rē nihil sum offēnsus. Nōn enim dēbēmus offendī, nisi cum Deum offendī vidēmus.
Maurītius
Rēctē sentīs.

Ēlocūtiō