Latine Loquor - Liber Tertius - Colloquium Ūndētrīcēsimum

Nicolāum in portum euntem, ut vīsat, ecquid sibi alimentī advectum sit, comitātur Mārcellus, idque cōnfābulandi grātiā.

Persōnae:
Mārcellus, Nicolāus.
Mārcellus
Quō nunc sōlus abīs?
Nicolāus
Semper ā versibus aliquid auspicāris.
Mārcellus
Facile est carmen incipere, dēdūcere nōn item. Sed dīc, quō nunc īs?
Nicolāus
Rēctē in portum.
Mārcellus
Quid in portū habēs negōtiī?
Nicolāus
Vīsō, ecquid alimentī mihi advectum sit.
Mārcellus
Vīs mē tibi comitem?
Nicolāus
Immō, etiam ducem, sī tibi ita vidētur.
Mārcellus
Numquam dux esse didicī, sed saepe ēgī comitem.
Nicolāus
Nihil ad rem pertinet plūribus verbīs hīc fābulārī: eāmus ūnā.
Mārcellus
Eāmus sānē: cōnfābulārī licēbit amplius ambulandō in rīpā lacūs, sī nāvis nōndum appulsa est.
Nicolāus
Quid sī iam est appulsa?
Mārcellus
Tamen dēambulāre satis diū poterimus, dum exonerātur.

Ēlocūtiō