Latine Loquor - Liber Tertius - Colloquium Trīcēsimum
Alter alterum quantī vīvat, percontātur.
Persōnae:
Robertus, Olīvērius.
Robertus, Olīvērius.
Robertus
Ubi hodiē cibum cēpistī?
Olīvērius
Apud hospitem meum.
Robertus
Quantī prāndistī?
Olīvērius
Sex nummīs.
Robertus
Cēna autem quantī cōnstitit?
Olīvērius
Tantidem. Tū vērō quantī aleris cotīdiē?
Robertus
Plūris quam tū.
Olīvērius
Quantī igitur?
Robertus
Sēdecim nummīs.
Ēlocūtiō
- Tempus est capiendī cibī vel capiendī cibum.
- Hodiē cēpī cibum apud hospitem ... edere, comedere, sūmere cibum, capere cibum.
- Quantī prāndistī? Sex nummīs, dīmidiō imperiālī.
- Quantī aleris cotīdiē? Dīmidiō aureō, tribus nummīs.