Latine Loquor - Liber Quārtus - Colloquium Ūndēvīcēsimum

Interrogātus fīlius ā patre dē ōrātiōne sacrā, nihil respondet.

Persōnae:
Pater, Fīlius.
Pater
Affuistīne hodiē ōrātiōnī dē rēbus dīvīnīs habitae?
Fīlius
Affuī.
Pater
Quī sunt testēs?
Fīlius
Multī ex condiscipulīs, quī mē vīdērunt, testārī possunt.
Pater
Sed prōdūcendī erunt aliquot.
Fīlius
Prōdūcam, sī iubēs.
Pater
Quis habuit ōrātiōnem sacram?
Fīlius
Dominus N.
Pater
Quotā hōrā coepit?
Fīlius
Septimā.
Pater
Unde sūmpsit thēma?
Fīlius
Ex epistulā S. Paulī ad Rōmānōs.
Pater
Quō capite?
Fīlius
Octāvō.
Pater
Adhūc bene respondistī: nunc videāmus, quid sequātur. Ecquid memoriae mandāstī?
Fīlius
Nihil, quod referre possim.
Pater
Nihilne? cōgitā paulisper: et vidē, nē turbēris: quīn estō animō bonō.
Fīlius
Certē, pater, nihil possum reminīscī.
Pater
Nē verbum quidem?
Fīlius
Nihil prōrsus.
Pater
Hem, verberō! quid igitur prōfēcistī?
Fīlius
Nesciō, nisi quia fortasse interim ā malīs abstinuī.
Pater
Istud quidem est aliquid: sī modo fierī potuit, ut malō omnīnō abstinērēs.
Fīlius
Abstinuī, quoad potuī.
Pater
Fac ut ita sit! nōn tamen satis fēcistī Deō, cum scrīptum sit: Dēclīnā ā malō et fac bonum. Sed dīc mihi, quaesō, cuius reī grātiā illūc ierās potissimum?
Fīlius
Ut aliquid addiscerem.
Pater
Cūr id nōn fēcistī?
Fīlius
Nōn potuī.
Pater
Nōn potuistī, nebulō? immō nōluistī, aut certē nōn cūrāstī.
Fīlius
Cōgor fatērī.
Pater
Quae rēs tē cōgit?
Fīlius
Cōnscientia mea, quae mē accūsat apud Deum.
Pater
Rēctē dīcis: utinam ex animō.
Fīlius
Equidem ex animō dīcō.
Pater
Fierī potest: sed age, quid fuit causae, quam ob rem nihil memoriae mandāveris?
Fīlius
Neglegentia mea: nōn enim dīligenter audiēbam.
Pater
Quid igitur faciēbās?
Fīlius
Identidem dormiēbam.
Pater
Ita solēs: sed quid agēbās reliquō tempore?
Fīlius
Cōgitābam mīlle ineptiās, ut solent puerī.
Pater
An tū adeō puer es, ut nōn dēbeās attentus esse ad verbum Deī audiendum?
Fīlius
Sī attentus essem, possem aliquid prōficere.
Pater
Quid igitur meruistī?
Fīlius
Verbera.
Pater
Meruistī profectō, idque largissimē.
Fīlius
Ingenuē cōnfiteor.
Pater
Verbōtenus, opīnor.
Fīlius
Immō certē ex animō.
Pater
Fortasse? sed interim parā tē ad plagās accipiendās.
Fīlius
Ah, pater, ignōsce, obsecro, peccāvī, fateor, sed nūllā ex malitiā.
Pater
Atquī tam supīna ista neglegentia proximē ad malitiam accedit.
Fīlius
Nōn equidem īnfitior: sed tuam implōrō clēmentiam.
Pater
Quid igitur faciēs, sī tibi ignōverō?
Fīlius
Faciam posthāc officium meum, ut spērō.
Pater
Addendum erat, Deō iuvante: sed id parum cūrās.
Fīlius
Immō, pater, adiuvante Deō, praestābō posthāc officium.
Pater
Age, condōnō culpam tuīs lacrimīs tibīque eā lēge ignōscō, ut prōmissī memineris.
Fīlius
Grātiās agō, pater hūmānissimē.
Pater
Eris apud mē in maximā grātiā, sī prōmissa servāveris.
Fīlius
Faciat Deus optimus maximus, ut possim.
Pater
Faciat, precor.

Ēlocūtiō