Latine Loquor - Liber Tertius - Colloquium Quadrāgēsimum Tertium

Cūriōsus rēs novās audīre semper captat.

Persōnae:
Gregōrius, Geōrgius.
Gregōrius
Unde venīs?
Geōrgius
Ē forō.
Gregōrius
Quid illīc audīvistī novī?
Geōrgius
Nihil.
Gregōrius
Nihilne?
Geōrgius
Nihil prōrsus.
Gregōrius
Mīrum est tē nihil audīvisse dē bellō, aut dē cēterīs rēbus.
Geōrgius
Dē iīs, quae nihil ad mē pertinent, nōn soleō percontārī.
Gregōrius
Estō: sed tamen aliquid vel in trānsitū audīrī solet.
Geōrgius
Nē mentiar, intellēxī nōnnihil in trānsitū.
Gregōrius
Narrā mihi, quaesō.
Geōrgius
Nunc nōn est narrandī spatium.
Gregōrius
Cūr nōn?
Geōrgius
Est mihi aliō properandum.
Gregōrius
Quōnam?
Geōrgius
Nihil ad tē.
Gregōrius
Quandō igitur revīsēs nōs, ut ex tē hōc audiāmus?
Geōrgius
Post prandium, sī licēbit per ōtium.
Gregōrius
Amābō tē, fac liceat.
Geōrgius
Dabō operam: sed nōlī mē dētinēre diūtius. Valē.

Ēlocūtiō