Latine Loquor - Liber Tertius - Colloquium Quadrāgēsimum Quārtum
Interrogātiōnēs cūriōsae dē rēbus minūtissimīs, nec tamen inūtilēs. Praeparātiō in rēbus omnibus. Patris familiās dīligentia in rē familiārī.
Persōnae:
Hadriānus, Hilārius.
Hadriānus, Hilārius.
Hadriānus
Cūr hodiē māne āfuistī?
Hilārius
Occupātus eram.
Hadriānus
In quō negōtiō?
Hilārius
In scrībendīs ad mātrem litterīs.
Hadriānus
Quid opus erat illī scrībere?
Hilārius
Quia ad mē scrīpserat.
Hadriānus
Ergō rescrīpsistī.
Hilārius
Propriē loqueris.
Hadriānus
Unde tibi mīserat litterās?
Hilārius
Rūre, nempe ex vīllā nostrā.
Hadriānus
Quandō rūs profecta est?
Hilārius
Superiōribus diēbus.
Hadriānus
Quid agit rūrī?
Hilārius
Cūrat nostra negōtia rūstica.
Hadriānus
Quid potissimum?
Hilārius
Praeparat ea, quae sunt opus ad proximam vīndēmiam.
Hadriānus
Prūdenter agit.
Hilārius
Unde istud probāverīs?
Hadriānus
Nam omnibus in rēbus adhibenda est praeparātiō dīligēns.
Hilārius
Quis tē istud docuit?
Hadriānus
Quīdam paedagōgus dictāvit ē Cicerōne.
Hilārius
Quā occāsiōne?
Hadriānus
Cum admonēret, ut mē dīligenter parārem ad reddendum, quod didiceram, posterō diē.
Hilārius
Profectō rēctē monēbat.
Hadriānus
Sed ad prōpositum revertāmur. Nōn habētis vīlicum, quī cūret rūrī vestra negōtia?
Hilārius
Immō et vīlicam habēmus, et famulōs, et ancillās.
Hadriānus
Quid igitur opus est illīc tuae mātris operā?
Hilārius
Quia melius nōvit prōvidēre rēbus omnibus, quam istī imperītī rūricolae.
Hadriānus
Nihilne amplius?
Hilārius
Sine mē fīnīre prōpositum.
Hadriānus
Putābam tē absolvisse: perge.
Hilārius
Etiam, ut ex patre audīvī, praecipua cūra dominī requīritur in rē familiārī administrandā.
Hadriānus
Ergō pater tuus nunc potius dēbēret ad vīllam esse.
Hilārius
Nōn potest.
Hadriānus
Quid prohibet?
Hilārius
Quia tōtus est in arte suā occupātus.
Hadriānus
Māiōrem, ut opīnor, ex eā rē frūctum percipit.
Hilārius
Quis dubitet?
Hadriānus
Inde igitur fit, ut relinquat uxōrī omnem cūram reī domesticae.
Hilārius
Omnīnō sīc est.
Hadriānus
Sed māter quandō revertētur?
Hilārius
Vix ante perfectam vīndēmiam.
Hadriānus
Quid tū? nōn ībis vīndēmiātum?
Hilārius
Ā mātre, ut spērō, arcessar.
Hadriānus
Sed quaesō tē, quid cōgitāmus? Iam omnēs in auditōrium currunt.
Hadriānus
Bene rēs sē habet: currāmus et nōs, nē postrēmī sīmus.
Ēlocūtiō
- Occupātus in aliquā rē.
- Rescrībere ad aliquam.
- Propriē loqueris.
- Litterae mihi missae sunt rūre.
- Māter mea profecta est rūs.
- Quid frāter tuus tam diū agit rūrī?
- Cūrāre negōtia rūstica.
- Cūrāre studiōsē aliquid.
- Paedagōgus meus hodiē mihi dictāvit ē Cicerōne omnibus in rēbus dīligentem praeparātiōnem adhibendam esse.
- Parāre sē ad aliquid ... ad reddendum quod didicit aliquis.
- Revertī ad prōpositum.
- Opus est mihi operā tuā.
- Opus est mihi, nōbīs, vōbīs chartā.
- Prōvidēre rēbus necessāriīs.
- Prōvidēre alicui reī.
- Prōvidēre reī frūmentāriae, vel, rem frūmentāriam.
- Prōvidēre ligna in hiemem.
- Fīnīre, absolvere aliquid.
- Audīre aliquid ex aliquō.
- Māgna cūra requīritur in administrandā rē familiārī.
- Administrāre rem familiārem.
- Percipere frūctum ex rē aliquā ... ex studiīs.
- Pater meus omnem cūram reī domesticae relinquit mātrī meae.
- Māter mea ante perfectam vīndēmiam vix revertētur.
- Īre vīndēmiātum.
- Arcessī ab aliquō.
- Currāmus, nē postrēmī sīmus.