Latine Loquor - Liber Tertius - Colloquium Quadrāgēsimum Quīntum
Iūlius dē patre rogātus ā Iacōbō, Antverpiām ait hunc ad mercātum abīsse, eiusque reditum in hōrās exspectārī: Deus ubīvīs locōrum suōs cōnservat.
Persōnae:
Iacōbus, Iūlius.
Iacōbus, Iūlius.
Iacōbus
Ubi nunc est pater tuus?
Iūlius
Putō eum esse Antverpiae.
Iacōbus
Quid illīc agit?
Iūlius
Negōtiātur.
Iacōbus
Ex quō tempore?
Iūlius
Ab ipsō initiō mercātūs.
Iacōbus
Valdē mīror, quī audeat illīc commorārī tot diēs, cum pītuīta tanta sit per tōtam urbem.
Iūlius
Nōn est adeō mīrandum.
Iacōbus
Itane tibi vidētur?
Iūlius
Ita profectō. Fuit enim aliās in māiōre perīculō, sed Dominus Deus semper eum custōdīvit.
Iacōbus
Crēdō equidem, et adhūc custōdiet. Sed quandō est reversūrus?
Iūlius
Nesciō. In hōrās exspectāmus.
Iacōbus
Redūcat eum Deus!
Iūlius
Ita precor.
Ēlocūtiō
- Pater meus negōtiātur Antverpiae.
- Ex quō tempore?
- Mīror, quod pater tuus audeat illīc commorārī.
- Pītuīta est per tōtam urbem.
- Esse in perīculō ... in discrīmine versārī, cōnstitūtum esse, perīclitārī.
- Exspectāmus patrem in hōrās.
- Deus illum dūcat et redūcat.