Latine Loquor - Liber Tertius - Colloquium Quadrāgēsimum Sextum

Lūcās Lambertō dē patris adventū grātulātur. Temporis habenda est ratiō.

Persōnae:
Lūcās, Lambertus.
Lūcās
Quid ita laetus es?
Lambertus
Quia vēnit pater.
Lūcās
Ain' tū? unde venit?
Lambertus
Lutētiā.
Lūcās
Quandō advēnit?
Lambertus
Modo.
Lūcās
Iamne salūtāstī?
Lambertus
Salūtāvī, cum ex vehiculō dēscenderet.
Lūcās
Quid amplius illī fēcistī?
Lambertus
Calceāmenta dētrāxī.
Lūcās
Mīror tē nōn mānsisse domī, propter eius adventum.
Lambertus
Nec ille permīsisset, nec ego vellem, praesertim nunc, cum audienda est praelēctiō.
Lūcās
Bene tibi cōnsulis, quī temporis ratiōnem habeās. Sed quid pater? valetne?
Lambertus
Rēctē, Deī beneficiō.
Lūcās
Equidem gaudeō plūrimum tuā et eius causā, quod salvus peregre redierit.
Lambertus
Facis, ut amīcum decet: sed crās plūribus verbīs colloquēmur. Vidē praeceptōrem, quī iam ingreditur auditōrium.
Lūcās
Eāmus audītum praelēctiōnem.

Ēlocūtiō