Latine Loquor - Liber Quārtus - Colloquium Secundum
Prōsequitur discipulus narrātiōnem ante prandium inceptam.
Persōnae:
Paedagōgus, Discipulus.
Paedagōgus, Discipulus.
Paedagōgus
Ubi fīnīvistī narrātiōnem ante prandium?
Discipulus
Cum vellem fīnem impōnere dē ientāculō, tū mē interpellāstī, praeceptor.
Paedagōgus
Perge igitur narrāre ōrdine reliqua.
Discipulus
Dum ientandī fīnem facimus, dātur pūblicum signum posterius. Sūmit ūnusquisque librōs, īmus in auditōrium. Conveniunt omnēs, ego item veniō cum meīs condiscipulīs. Sedeō in locō meō; praeceptor ingreditur, pulpītum ascendit, ut precētur; iubet nōs attentōs esse, tumque pūblicē precātur; deinde sedet in cathedrā suā, et inquīrit dē absentibus; absentēs notantur in catalogō: quī adsunt ad nōmen respondent, ego quoque respondeō. Deinde iubet prōnūntiārī auctōris scrīptum. Prōnūntiāmus ternī clārā vōce, ut solēmus cotīdiē. Tum iubet, ut reddāmus interpretātiōnem; aliquot ex rudiōribus legunt singulī; nōs autem reddimus ternī, idque memoriter. Tandem praeceptor rogat vernāculam verbōrum significātiōnem: doctiōrēs, quibus nōminātim praecipit, respondent: ego quoque iussus ab eō respondeō: laudat ille eōs, quī bene respondērunt, ē quōrum numerō ego, quod sine iactantiā dīcō, ūnus fuī. Posteā iubet singulās ōrātiōnis partēs ōrdine tractārī ad ratiōnem grammaticam. Postrēmō palam praescrībit quid sit post prandium reddendum: audītā hōrā octāvā, precātiōnem imperat: quā fīnītā, monet ut officium sēdulō faciāmus: tandem nōs missōs facit. Eō spectante, exīmus, ōrdine et sine strepitū, laetīque discēdimus. Satisne tibi fēcī, praeceptor?
Paedagōgus
Immō cumulātissimē.
Discipulus
Placetne tibi, ut sub cēnae tempus īdem faciam dē reliquīs huius diēī āctibus?
Paedagōgus
Nihil opus erit: nam dē iīs, quae hōrīs postmerīdiānīs aguntur, aliās tē audīvī satis.
Discipulus
Numquid vīs praetereā?
Paedagōgus
Estne tempus eundī in conclāve ad cantiōnem?
Discipulus
Tempus est.
Paedagōgus
Īte igitur.
Ēlocūtiō
- Impōnere fīnem alicui reī.
- Impōnere fīnem ientāculō ... facere fīnem ientandī.
- Impōnere alicui aliquid ... onus.
- Impōnere alicui.
- Signum prius datum est ... signum posterius.
- Catalogus recitātur ā praeceptōre.
- Respondēre ad nōmen.
- Fīnītā catalogōrum recitātiōne ... fīnītā praelēctiōne.
- Sī praeceptor iubet discipulōs esse attentōs, nūllī licet verbum ēmittere.
- Ūnusquisque sedeat in locō suō. In suō quisque sedeat locō.
- Inquīrere dē absentibus, vel in absentēs.
- Inquīrere in causam absentiae alicuius.
- Inquīrere in aliquid, dē aliquō.
- Prōnūntiāre praelēctiōnem clārā vōce.
- Aliquot ex rudiōribus discipulīs reddunt interpretātiōnem.
- Praeīre alicui dēclīnātiōnēs.
- Praeīre alicui bonō exemplō.
- Vōce praeīre.
- Verbīs vel verba praeīre.
- Rogāre vernāculam verbōrum significātiōnem.
- Petrus bene respondit in perīculō.
- Absit iactantiā dictīs ... quod sine iactantiā dīcō.
- Praeceptor nōndum praescrīpsit nōbīs praelēctiōnem in crāstinum.
- Quid professor praescrīpsit nōbīs crās reddendum?
- Palam praescrīpsit, quid sit post prandium reddendum.
- Precātiōnem imperat.
- Fac mē missum ... fac sorōrem missam.
- Exīre ōrdine ... sine strepitū.
- Laetus discessit.
- Sub cēnae tempus.
- Audīre aliquem dē rē aliquā.
- Est tempus eundī ... discendī ... recitandī praelēctiōnem, vel, recitandae praelēctiōnis.