Latine Loquor - Liber Quārtus - Colloquium Tertium
Paedagōgus discipulum dīvīnīs rēbus per ōtium īnstituit. Dīvīnōrum beneficiōrum commemorātiō. Chrīstī mors salūs est omnium fidēlium. Laudātur discipulī studium ac dīligentia. Locus ex Ioānnis Ēvangeliō.
Persōnae:
Paedagōgus, Augustīnus discipulus.
Paedagōgus, Augustīnus discipulus.
Paedagōgus
Ades, Augustīne?
Augustīnus
Adsum, praeceptor.
Paedagōgus
Quid agunt duo condiscipulī tuī?
Augustīnus
Adhūc docentur ā tūtōre.
Paedagōgus
Tū vērō iamne prōnūntiāstī contextum praelēctiōnis in crāstinum?
Augustīnus
Prōnūntiāvī.
Paedagōgus
Satisne rēctē?
Augustīnus
Satis, beneficiō Deī.
Paedagōgus
Quis tē audīvit?
Augustīnus
Repetītor.
Paedagōgus
Bene habet: sed est quod monēre tē velim.
Augustīnus
Ego hōc audīre percupiō.
Paedagōgus
Saepenumerō, cōgitandum tibi est, quantum dēbeās bonōrum omnium largītōrī Deō, quī et ingenium et memoriam tam fēlīcem tibi dedit.
Augustīnus
Quid Illī nōn dēbeam, quī mihi dedit omnia?
Paedagōgus
Dīc aliquot eius beneficia praecipua, quemadmodum docuī tē aliquandō.
Augustīnus
Dedit mihi caelestis ille Pater corpus, animam, vītam, mentem bonam, parentēs bonōs, locuplētēs, nōbilēs, bene ergā mē affectōs: et quī nōn modo suppeditant mihi cōpiōsē omnia ad hanc vītam necessāria, sed etiam, quod est longē maximum, mē bonīs litterīs bonīsque mōribus tam dīligenter īnstituendum cūrant, ut nihil sit praetereā requīrendum.
Paedagōgus
Vērē omnia ista dīxistī: sed ūnum praetermīsistī, quod est singulāre Deī beneficium. Scīn' tū, quid sit?
Augustīnus
Sine mē paulisper cōgitāre.
Paedagōgus
Ōtiōsē cōgitā.
Augustīnus
Nunc ego reminīscor; sed prō magnitūdine reī, nesciō quibus verbīs id possim exprimere.
Paedagōgus
Dīc tamen quō poteris modō.
Augustīnus
Cōgitō etiam atque etiam.
Paedagōgus
Dīc tandem.
Augustīnus
Innumerābilia sunt Deī optimī maximī ergā mē beneficia, in corpore, in animō, in externīs rēbus: sed nūllum maius nec dīcī nec cōgitārī potest, quam quod Fīlium suum ūnicum grātīs mihi dederit, quī mē miserrimum peccātōrem, et sub satanae tyrannide captīvum ac mortī aeternae dēstinātum redēmit, idque morte suā omnium crūdēlissimā, et maximē ignōminiōsā.
Paedagōgus
Satis aptē dīxistī et totidem ferē verbīs quot aliās tē docueram. Sed numquid Deus tibi ūnī hōc tantum beneficium praestitit?
Augustīnus
Minimē vērō.
Paedagōgus
Quibus praetereā?
Augustīnus
Omnibus, quotquot Ēvangeliō fidēliter ac vērē crēdiderint.
Paedagōgus
Age, prōfer locum ex Ioānnis Ēvangeliō in eam sententiam.
Augustīnus
Sīc Deus dīlēxit mundum, ut Fīlium suum ūnigenitum daret: ut omnis, quī crēdit in eum, nōn pereat, sed habeat vītam aeternam. Nōn enim mīsit Deus Fīlium suum in mundum, ut condemnet mundum; sed ut servētur mundus per eum. Quī crēdit in eum, nōn condemnātur: quī vērō nōn crēdit, iam condemnātus est, quia nōn crēdit in nōmen ūnigenitī Fīliī Deī. Haec est autem.
Paedagōgus
Hāctenus satis: sed cuius sunt verba ista?
Augustīnus
Ipsius Chrīstī, dē sē ipsō loquentis.
Paedagōgus
Quem alloquitur?
Augustīnus
Nicodēmum, quī ad eum noctū vēnit.
Paedagōgus
Faciat ipse Chrīstus ūnicus Salvātor noster, ut magis ipsius cognitiōne proficiās.
Augustīnus
Faciet, spērō.
Paedagōgus
Perge igitur, ut coepistī alacriter, quod bene vertat Deus in glōriam suī nōminis.
Augustīnus
Ita precor.
Paedagōgus
Eāmus cēnātum.
Ēlocūtiō
- Est quod monēre velim.
- Nōbilēs bene ergā mē affectī sunt.
- Affectus benevolus.
- Affectibus iīsdem obnoxius.
- Suppeditāre alicui omnia necessāria ... verba alicui.
- Pater meus cūrāvit frātrem meum bonīs litterīs bonīsque mōribus īnstituendum ... īnstituere aliquem aliquā rē.
- Reminīscī aliquid, alicuius et dē aliquā rē.
- Etiam atque etiam cōgitāre dē rē aliquā.
- Dēstināre aliquem ad mortem.
- Mortī aeternae dēstinātus ... dēstināre diem alicui.
- Chrīstus redēmit nōs morte suā omnium crūdēlissimā et maximē ignōminiōsā.
- Praestāre alicui beneficium ... praestāre aliquid, officium, mūnus suum.
- Prōferre locum ex sacrīs litterīs.
- Prōferre testēs, in lūcem.
- Prōficere in cognitiōne Chrīstī; prōficere nihil.
- Deus hōc vertat in nōminis suī glōriam.
- Vertere ad glōriam, in bonum, culpam in aliquem.
- Vertere vitiō alicui aliquid.