Latine Loquor - Liber Quārtus - Colloquium Quārtum

Quīdam discipulus studēre māvult quam lūdere. Exemplum in discipulīs rārissimum.

Persōnae:
Paedagōgus, Blāsius discipulus.
Paedagōgus
Unde venīs?
Blāsius
Veniō ex īnferiōre parte.
Paedagōgus
Quod erat tibi negōtium īnfrā?
Blāsius
Ieram deambulātum.
Paedagōgus
Sīde nunc ad mēnsam et manē in cubiculō, dōnec redeam.
Blāsius
Quid agam intereā?
Paedagōgus
Ēdisce praelēctiōnem in diem crāstinum, ut eam mihi reddās ante cēnam.
Blāsius
Iam ēdidicī, praeceptor.
Paedagōgus
Lūde igitur.
Blāsius
Sed nūllōs habeō collūsōrēs.
Paedagōgus
Satis multōs inveniēs in hāc vīcīniā, ex tuīs etiam condiscipulīs.
Blāsius
Nihil id cūrō; nunc mālim, sī tibi placet, ēdiscere dē catechēseōs librō in diem Dominicum.
Paedagōgus
Ut libet.
Blāsius
Sī quis tē quaeret, quid illī dīcam?
Paedagōgus
Dīc, mē prōdīsse, sed mox reversūrum.

Ēlocūtiō