Latine Loquor - Liber Quārtus - Colloquium Duodecimum

Facēta observātōris cōnfābulātiō cum discipulō vērē candidī et simplicis ingeniī.

Persōnae:
Observātor, Ennius.
Observātor
Tū numquam studēs: quandō eris doctus?
Ennius
Id fiet prōgressū temporis, Deō iuvante.
Observātor
Rēctē dīcis: sed interim labōrandum tibi est.
Ennius
Atquī ego nōn sum arātor.
Observātor
Etiam rīdēs? Quasi labōrāre īdem sit, quod arāre.
Ennius
Sciō nōn īdem esse.
Observātor
Cūr ergō sīc respondistī? Nōnne istud rīdēre est?
Ennius
Et rīdēre nōn est malum, cum sit nātūrāle omnibus hominibus.
Observātor
Pergīn' tū nūgās dīcere?
Ennius
Quod dīxī, vērum est: et vērum dīcere nōn est nūgārī: cūr mē immeritō reprehendis?
Observātor
Iūre tē arguō.
Ennius
Quō iūre?
Observātor
Quia nōn ignōrās rīdēre prō irrīdēre ūsitātum esse; et tamen sīc accēpistī, quasi dē rīsū sim locūtus.
Ennius
Sī dēfendō causam meam, quid malī faciō?
Observātor
Pergis igitur esse pertīnāx? profectō sēriō notāberis.
Ennius
Nōlī, quaesō, mihi īrāscī, mī Martīne.
Observātor
Nōn īrāscor, sed officium meum faciō.
Ennius
Sed audī, quaesō.
Observātor
Quid audiam? tuās nūgās?
Ennius
Audī, inquam, nihil mentiar.
Observātor
Dīc breviter: est mihi alibī negōtium.
Ennius
Imprīmīs, cum tū mē admonuistī, nōn fuī ōtiōsus.
Observātor
Quid ergō? Sī nihil faciēbās, nōnne ōtiōsus erās?
Ennius
Nōn eram, pāce tuā dīxerim.
Observātor
Quī potest hōc fierī?
Ennius
Dīcam tibi: etsī tūte melius hōc intellegis, quam ego. Nihil faciēbam, ut apparēbat, sed tamen cōgitābam aliquid bonī.
Observātor
Dēclārā istud mihi.
Ennius
Cum tū facis versūs, saepe meditāris diū, quasi sīs ōtiōsus, quamvīs numquam sīs minus.
Observātor
Prō istā aetāte nimis acūtus es. Etiam sī tibi, ut ais, ōtiōsus nōn erās: tamen quī tē vidēbant, poterant aliter iūdicāre.
Ennius
At sōlus eram.
Observātor
Vērum: sed poterant aliquī intervenīre. Dēnique nōn fatēris culpam?
Ennius
Sī qua fuit culpa, in eō fuit, quod prīmō aspectū vidēbar tibi esse in ōtiō, cum rēverā nōn essem.
Observātor
In eō nihil requīrō: sed dē irrīsiōne quid respondēs?
Ennius
Certē nihil dīxī irrīdendī animō.
Observātor
Quō igitur?
Ennius
Iocābar, crēde mihi.
Observātor
Quōrsum?
Ennius
Ut paucīs verbīs fābulandō aliquid ex tē addiscerem.
Observātor
Nōn is sum, ā quō multa docērī queās.
Ennius
Immō tēcum multum bonī saepe didicī.
Observātor
Quid tandem vīs conclūdere?
Ennius
Ut mihi ignōscās; quandō, ut vidēs, malō animō nihil peccāvī, quod equidem sciam.
Observātor
Age ignōscō: quia vidēris mihi candidus, et apertus; neque adhūc vīdī tē mendācem esse.
Ennius
Agō tibi grātiās, Martīne suāvissimē.

Ēlocūtiō