Latine Loquor - Liber Quīntus - Colloquium Quīntum
Studiōsus quīdam adulēscēns apud familiārem conqueritur dē habitātiōnis suae incommoditāte ad litterārum studia. Cupit in aedibus scholāsticīs habitāre. Nārrat, cūr nōn liceat. Adnuit condiscipulus. Cōnsultant ūnā dē ineundā ratiōne ad rem perficiendam. Hortātiō ad Deum invocandum. Nōn prōdest cōnsilium nisi iuvante Deō. Deus, quī dat cōnsilium bonum, dat etiam effectum.
Persōnae:
Claudius, Dēsidērius.
Claudius, Dēsidērius.
Claudius
Quam doleō mē nōn interfuisse māne repetitiōnī vestrae.
Dēsidērius
Cūr nōn vēnistī in gymnāsium citius, ut solēs?
Claudius
Mē miserum! Nōn surrēxī in tempore.
Dēsidērius
Quam ob rem?
Claudius
Quia nēmō expergefēcit.
Dēsidērius
Quis tē solet excitāre?
Claudius
Hospes noster, aut eius ancilla, sed absente illō, ancilla saepe oblīvīscitur, aut certē neglegit.
Dēsidērius
Ubi erat hospes?
Claudius
Sub aurōram prōdierat ad sua negōtia, ut posteā rescīvī.
Dēsidērius
Quid hospita, nihilne cūrat?
Claudius
Quid putās eam cūrāre? Cotīdiē ex quō surrēxit, semper intenta est partim cūrandīs fīliolīs, partim cēterīs domesticīs rēbus.
Dēsidērius
Nūllōsne habēs contubernālēs scholāsticōs?
Claudius
Prōrsus nūllōs.
Dēsidērius
Ah puer īnfēlīx, quī nēminem habēs, quōcum dē studiīs cōnferās!
Claudius
Ob eam rem mea est miserrima condiciō, quantum ego iūdicō. Nōn enim possum arbitriō meō studēre propter tantam mercātōrum turbam, quī domum illam frequentant, et mihi tōtō diē obstrepunt.
Dēsidērius
Nōn habēs tibi cubiculum?
Claudius
Quid mihi prōdest habēre? Est enim ita coniūnctum scālīs cochleātīs, ut nē fēlis quidem ascendat aut dēscendat, quīn feriat aurēs meās aliquis strepitus.
Dēsidērius
Māgna profectō molestia.
Claudius
Illa vērō multō māior, quod suprā meum cubiculum est amplissimum conclāve, ubi mercēs asservantur. Unde fit, ut hōrīs omnibus aliquae gravēs sarcinae vel importentur vel exportentur.
Dēsidērius
Ō Deum immortālem! Quōmodō illīc potes vīvere?
Claudius
Quid ais, vīvere? Equidem nōn vīvō, sed langueō potius, neque umquam mihi videor esse līber, nisi cum sum in scholā tēcum ūnā et cum cēterīs nostrīs condiscipulīs.
Dēsidērius
Quam doleō vicem tuam!
Claudius
Utinam mihi licēret tēcum habitāre in hīs aedibus scholāsticīs!
Dēsidērius
Nihil esset mihi iūcundius: sed quid impedit?
Claudius
Patris vetus amīcitia cum illō hospite meō.
Dēsidērius
Dēberēs patrem admonēre dē studiōrum tuōrum incommodīs.
Claudius
Saepe quidem monuī et cōram et per litterās.
Dēsidērius
Quid ille respondet?
Claudius
Frūstrā monētur, quasi surdō nārrētur fābula.
Dēsidērius
Quid ita?
Claudius
Quia numquam in discendī lūdō versātus est: ideōque in studiōrum ratiōne nihil intellegit.
Dēsidērius
Ego tamen, sī mea rēs agerētur, omnem movērem lapidem, ut vōtī compos efficerer.
Claudius
Quid sī praeceptor ipse ad patrem meum scrībat?
Dēsidērius
Numquam istud illī persuādēbis.
Claudius
Cūr nōn?
Dēsidērius
Quia nōn vult ambīre quempiam, ut discipulōrum turbam sibi comparet. Abhorret enim ab omnī tum ambitiōne tum avāritiā.
Claudius
Quid igitur mihi suādēs ut faciam?
Dēsidērius
Ūnum habeō cōnsilium.
Claudius
Nē mihi, obsecro, reticuerīs.
Dēsidērius
Ea rēs per amīcōs tentanda est.
Claudius
Idem mihi quoque aliquandō in mentem vēnit, sed numquam ausus sum experīrī.
Dēsidērius
Quid dubitās?
Claudius
Vereor, nē hōc parum succēdat.
Dēsidērius
Reī exitus est in manū Dominī: sed quid tentāre nocēbit?
Claudius
Tentēmus sānē. Nihil enim malī, ut cōnfīdō, inde potest accidere. At ego nesciō, quā ratiōne hīc ūtendum sit.
Dēsidērius
Dīc mihi, nōnne exspectās, ut brevī pater in hanc urbem veniat?
Claudius
Spērō ventūrum propediem.
Dēsidērius
Quandō igitur?
Claudius
Ad kalendās Quīntīlēs.
Dēsidērius
Optimē est. Scīn' igitur, quid sit opus factō?
Claudius
Docē quaesō.
Dēsidērius
Fac singillātim conveniās duōs aut trēs paternōs amīcōs praecipuōs, quī sunt virī gravēs et honōrātī: nempē ut plūs valeat eōrum auctōritās apud patrem tuum.
Claudius
Bene monēs: quid illīs dīcam?
Dēsidērius
Nārrābis dīligenter omnēs incommoditātēs studiōrum tuōrum.
Claudius
Nihilne amplius?
Dēsidērius
Docēbis īnsuper, quōnam modō tibi prōvidērī possit, ut tempus redimās, quod apud istum hospitem tam miserē hāctenus perdidistī: adde, nisi eō remediō tibi mātūrē cōnsulātur, āctum esse dē tuīs studiīs et eōrum prōgressū. Dēnique nē ante dēstiteris monēre, ōrāre, obsecr āre, dōnec persuādeās, ut tibi prōmittant sē āctūrōs esse sēriō cum patre tuō negōtium.
Claudius
Quid sī recūsābunt?
Dēsidērius
Vix fierī potest ut recūsent omnēs.
Claudius
Nōn est verīsimile, praesertim cum sint meī amantissimī et mihi patris nōmine grātificentur adeō libenter.
Dēsidērius
Ad haec rēs ipsa urgēbit eōs, nempē tanta studiōrum tuōrum iactūra.
Claudius
Plūribus verbīs opus nōn est. Auxiliō Deī frētus aggrediar quam prīmum poterō.
Dēsidērius
Sed interim memor estō, ut in dīvīnās precēs diē nocteque incumbās.
Claudius
Ipsō volente Deō, id cūrābō prō vīribus. Satis enim sciō nūllum cōnsilium mihi esse profutūrum, nisi, cum ille iūverit.
Dēsidērius
Sed iam tempus est, ut domum tē recipiās, nē forte hospes offendātur; quid cessās?
Claudius
Cōgitō, quid praetermīserim, dē quō essēs admonendus.
Dēsidērius
Sī quid alterutrī nostrum praetereā occurrerit, crās ōtiōsē tractābimus.
Claudius
Valē igitur, mī Dēsidērī: et perge, quaesō, mē tuīs precibus adiuvāre: quemadmodum iuvistī optimō cōnsiliō.
Dēsidērius
Ā Dominō Deō profecta sunt omnia, quī, ut cōnsilium dedit, sīc dabit effectum.
Claudius
Ita fore cōnfīdō. Iterum valē.
Dēsidērius
Valē, Claudī suāvissimē.
Ēlocūtiō
- Quam doleō mē nōn interfuisse hodiē māne ōrātiōnī dē rēbus dīvīnīs habitae ... scholae ... ob minus prōsperam valētūdinem.
- Surgere in tempore ... mātūrē.
- Expergefacere, excitāre aliquem.
- Hospite absente, ancilla oblīta est mē excitāre.
- Hospes meus sub aurōram, prīmā lūce, prōdiit ad negōtia sua.
- Sub vesperum herī rescīvī sorōrem tuam herī mortuam esse ex febrī.
- Quid putās mē cūrāre?
- Hospita mea intenta est cūrandīs rēbus domesticīs.
- Nūllī mihi sunt contubernālēs scholāsticī.
- Studēre arbitriō suō ... studēre honestātī ... dare operam honestātī.
- Frequentāre domum aliquam ... scholam.
- Tōtō diē obstrepitmihi.
- Cubiculum meum coniūnctum est scālīs cochleātīs.
- Strepitus ferit aurēs meās.
- Ferīre foedus ... ferīre pugnō ... ferīre aurēs.
- Importāre frūmentum in amplissimum conclāve ... importāre sarcinās ... efferre, exportāre.
- Numquam vidēris mihi līber ā studiīs, nisi cum es in sacrā aede.
- Līber ab aliquā rē, vel, aliquā rē, lēgibus, terrōre, dēlictīs.
- Dolēre vicem alicuius.
- Utinam mihi licēret tēcum habitāre!
- Venīre in collocūtiōnem cum hospite tuō.
- Nihil enim esset iūcundius.
- Vetus mihi cum hospite tuō est amīcitia.
- Ūtor hospite tuō valdē familiāriter.
- Admonēre aliquem officiī, vel, dē officiō.
- Admonē patrem dē studiōrum tuōrum incommodīs.
- Monendus est pater cōram et per litterās.
- Surdō nārrāre fābulam.
- Patruus meus numquam in discendī lūdō versātus est.
- Versārī circā aliquid ... inter manūs ... in angustiīs ... in discrīmine.
- Tū ratiōnem studiōrum nōn intellegis.
- Omnem movēbō lapidem, ut vōtī meī compos efficiar.
- Rēs tua agitur ... nihil ad mē ... quid istuc ad tē attinet.
- Persuādēre alicuī aliquid.
- Prōrsus ita esse, ut dīcis, mihi persuādēs.
- Ambīre virginem.
- Comparāre sibi aliquid.
- Abhorrēre ā rē aliquā ... abhorret ā studiīs ... ab avāritiā.
- Quid suādēs mihi faciendum?
- Reticēbō nihil, quod sciam.
- Nihil tē cēlābō.
- Hōc quidem hercule haud reticēbō.
- Tacēre, silēre, conticēre, silentiō ūtī, obmūtēscere, supprimere, continēre vōcem.
- Vereor, ut succēdat.
- Nesciō, quī futūrus huius reī exitus, cum ille sit in manū Dominī.
- Exspectō brevī patrem in hanc urbem ventūrum esse.
- Spērō illum ventūrum futūrā hebdomadā.
- Quod opus est factō ... quaesītō opus est ... opus est cautō.
- Vir gravis et honōrātus ... vir antīquā virtūte et fidē.
- Pāstōris nostrī auctōritās plūrimum valet apud senātum ecclēsiasticum.
- Nārrābō venerandīs senātōribus ecclēsiasticīs incommoditātēs studiōrum meōrum.
- Redime tempus, quod hāctenus perdidistī.
- Deus prōvideat tibi in hāc annōnae cāritāte.
- Quidquid prōvidērī potest, prōvide, nē...
- Ita prōvīsum est lēgibus.
- Nisi prōvidēs, āctum est dē tē.
- Omnibus rēbus prōvide.
- Cōnsulere sibi bene.
- Nisi hōc remediō tibi mātūrē cōnsulātur, āctum est dē studiīs tuīs.
- Nōn dēsistam monēre amīcum meum, dōnec ipsī hōc persuādeam.
- Tribūnus prōmīsit mihi sē sēriō āctūrum esse negōtium meum cum cōnsule.
- Agere causam ... ex bonā fidē agere, in crucem aliquem, in exilium, in fugam, rēs aliēnās, vigiliās ad portam.
- Nōn recūsō quīn, vel, quō minus hōc fīat.
- Sciō tē esse amantissimum meī.
- Ego sum amāns tuī, id est, amō tē; sum amantior tuī, i.e. plūs amō tē.
- Tuī amantissimus frāter.
- Grātificārī alicuī dē rē aliquā.
- Plūribus verbīs opus nōn est ... opus est mihi vestīmentīs; calceī sunt nōbīs opus ... audiō tibi opus esse pecūniā ... opus est nōbīs calceīs novīs.
- Multa tibi sunt opus.
- Auxiliō Deī frētus hōc factūrus sum.
- Recipiam mē domum, nē hospes offendātur.
- Bonā spē frētus, aliquā rē ... frētus grātiā, auxiliō, cōnsiliō.
- Cūrāre prō vīribus.
- Cōnfīdō fore.
- Iuvāre cōnsiliō.