Latine Loquor - Liber Quīntus - Colloquium Sextum
Quīdam ultrō vult venīre habitātum in ephēbeō: gaudet amīcus eius, eumque ad mātūrandum hortātur. Patris lēnitās in fīlium. Plērīque puerī habitātiōnem in scholā tamquam carcerem refugiunt; Improbī adulēscentēs ā studiō probōs absterrent. Aliquot genera exercitātiōnis scholāsticae, praecipuē latīnē loquendī. Praeceptor in scholā sevērior quam inter domesticōs; et quāre magistrī gravitāte schola in officiō contineātur. Disciplīnae scholāsticae bona. Quibus rēbus indūcantur adulēscentēs ad amōrem litterārum. Praeceptor bonus ā studiōsīs dīligātur. Disciplīna sevērior quibus adhibenda. Mēns bona et sincērum iūdicium ā Deō. Exemplum rārissimum adulēscentis, quī ultrō quaerit in scholā habitāre.
Persōnae:
Dominicus, Ēduārdus.
Dominicus, Ēduārdus.
Dominicus
Nescīs, quid mihi hīs diēbus in mentem vēnerit?
Ēduārdus
Quid istud, quaesō?
Dominicus
Cōgitō in ephēbeum mē recipere.
Ēduārdus
Quae in ephēbeō habitandī causa?
Dominicus
Nōn ut tamquam inquilīnus habitem, sed ut vōbīscum convīvam in mēnsā praeceptōris.
Ēduārdus
Ō utinam istud ex animō ac vērē dīcerēs!
Dominicus
Ex nostrā mūtuā cōnsuētūdine atque amīcitiā dēberēs satis intellegere mē nihil apud tē neque simulāre neque dissimulāre solitum.
Ēduārdus
Plānē istud iam prīdem intellēxī: sed audītō ex tē istō verbō, mē rapuit affectus in eam exclāmātiōnem: ita prōrsus oblītus eram meī.
Dominicus
Nōn aliter dictum tuum accipiō: sed ad rem. Pater quidem nōn cōgit mē: sed ex vultū et verbīs eius satis videō id illī placēre māximē.
Ēduārdus
Nempē hōc est: nōvit pater tuus, vir prūdentissimus, līberālia ingenia cōgī nolle, dūcī facile.
Dominicus
Sed tamen nōn dubitō id fierī dīvīnī īnstīnctū nūminis, tū vērō quid iūdicās?
Dominicus
In eādem sum sententiā; praesertim cum ego quoque in eam partem sponte prōpendeam.
Ēduārdus
Māgnum argūmentum, istud esse ex Deō cōnsilium.
Dominicus
Id ego crēdiderim. Nam quī ad eam rem cōguntur ā parentibus, ferē īnfitiās eunt, ut dētrectent imperium.
Ēduārdus
Ego, ut fatear ingenuē, aliquandō id in mē sum expertus, ante scīlicet quam ingrederer. Quid enim cēnsēs? Audiēbam ex istīs ignāviae mancipiīs tot maledicta tum dē praeceptōre, tum dē disciplīnā, ut mihi vidērer carcerem aut pīstrīnum ingredī potius quam ephēbeum. Quod sī tū quoque in aliquem eiusmodī perturbātōrem inciderīs, nōn dubium est, quīn ille manibus pedibusque obnīxē cōnārētur absterrēre ab istō sacrō prōpositō.
Dominicus
Nēminī adhūc palam fēcī.
Ēduārdus
Quod mihi dīcis, nōn est palam facere.
Dominicus
Satis sciō: sed mihi istud excidit ex Terentiō. Nunc pergāmus ad reliqua.
Ēduārdus
Quid restat, nisi ut Deum precēris, et pergās nāviter in sententiā?
Dominicus
Audīvī dē cotīdiānō victū in vestrā mēnsā, dē praeceptōris et hypodidascalī familiāritāte in audiendā praelēctiōnum repetitiōne; dē facilitāte praeceptōris in ipsō convictū, dē illō post cēnam placidō studiōrum certāmine, dē lībertāte colloquendī per ōtium dē honestīs rēbus, dē līberā inter vōs reprehēnsiōne, dē hīs, inquam, omnibus satis multa nārrāstī mihi aliās: quae quidem valdē placent omnia: mihi tamen nihil vidētur ūtilius, quam illa perpetua latīnē loquendī exercitātiō. Quis enim māior est studiōrum frūctus? Quid honestius? Quid iūcundum magis? Praesertim ubi alius alium sine odiō aut invidiā līberē reprehendit.
Ēduārdus
Quid, quod victī in eārum rērum certāmine, pudōre tantum pūniuntur, victōrēs etiam praemiō donantur.
Dominicus
Omnēs dēnique vestrae exercitātiōnēs, vel auditū ipsō, mē dēlectant mīrificē.
Ēduārdus
Quantō magis illud dīcēs, sī, dum geruntur, interfuerīs?
Dominicus
Ego, Deō volente, interō.
Ēduārdus
Ō utinam propediem.
Dominicus
Ita spērō quidem: ūnus tamen restat mihi scrūpulus, quō mē facile, sī vīs, līberābis.
Ēduārdus
Faciam bonā fidē sī poterō; sed interim vidē, modō nē nōdum in scīrpō quaerās, ut anteā vīdimus in Terentiō. Age, quī tandem scrūpulus iste est?
Dominicus
Suspecta mihi est vestra disciplīna scholāstica; nōn quod velim ob id inceptō dēsistere: sed ut alacrius veniam et iūcundius, ubi eā dē rē audierō.
Ēduārdus
Nisi tū is essēs, quī, ut ego nōvī, mē nec vānum nec mendācem exīstimās, equidem mallem dē hōc omnīnō tacēre, quam ea tibi referre, quae sentiō.
Dominicus
Quid ita tandem?
Ēduārdus
Quia difficile est ea verīsimilia facere, quamquam aliōquī vērissima, cum dē hīs vulgus hominum pessima quaeque dīcat et iūdicet.
Dominicus
Quōrsum istud quaesō?
Ēduārdus
Nam improbōrum mendāciīs adeō male audit nostra disciplīna inter istōs illitterātōs, ut mīrum sit ūnum aliquem habitāre in ephēbeō nostrō velle: tametsī, quod est opus Deī, quō peius audīmus, eō plūrēs ad nōs conveniunt.
Dominicus
Nihil opus est tam longā īnsīnuātiōne: dīc mihi plānē omnia: nē timuerīs, nōn mē absterrēbis. Omnia percēpī atque animō mēcum perēgī.
Ēduārdus
Adverte igitur animum, dīcam brevissimē, quidquid alicuius esse mōmentī vidēbitur. Imprīmīs illud velim tibi persuādeās praeceptōrem esse nōbīs multō hūmāniōrem quam in scholā appāreat. Tam enim familiāriter versātur inter nōs, quam prūdēns pater solet inter līberōs. Cūr igitur, inquis, est palam tam sevērus? Respondeō: quia sine tālī sevēritāte, ut ex ipsō audīvī, cum aliquandō familiārī cuidam nārrāret, tanta turba scholāstica, tamque variīs mōribus praedita, nec coērcērī, nec in officiō continērī posset. Suō enim quisque mōre, suō quisque arbitrātū vellet vīvere.
Dominicus
Quīn etiam mīror ego mēcum saepissimē tantam esse in tōtā scholā reverentiam, tantum silentium, tantam dēnique modestiam.
Ēduārdus
Multō magis mīrārēris, sī umquam vīdissēs scholās pāgānicās.
Dominicus
Vīdī aliquandō, atque cōnsīderāvī dīligenter. Plūs est silentiī in ephēbeō vestrō sescentēnāriō, quam quadrāgintā puerī, immō trīgintā in istīs scholīs triviālibus obtineant. Sed perge quaesō: vereor ut sīs ōrātor asiānus. Iam enim incipit ōrātiō tua quasi longius aberrāre.
Ēduārdus
Atquī etiam interpellās ipse.
Dominicus
Nihil extrā prōpositum dīxī: sed nunc prōsequere.
Ēduārdus
Vīs in summā dīcam tibi: disciplīna haec domestica, licet paucīs improbīs odiōsa videātur, bonīs tamen et studiōsīs propter ūtilitātem valdē placet. Nam sī domī rēs esset dissolūta, quid nōbīs tūtum foret contrā petulantium īnsultūs? Quae nōbīs quiēs? Quae studiōrum tranquillitās? Itaque disciplīna ipsa vērīs studiōrum amātōribus est perfugium et quasi propūgnāculum, nōn secus ac nautīs portus in tempestāte. Dēnique quisquis est inter nōs pācificus, et ad rēctē semper agendum parātus, is est ā disciplīnā tūtissimus. Nec vērō id agit praeceptor, ut nōs plagīs et verberibus trahat ad litterārum studia: sed nōs potius indūcere studet hīs māximē rēbus: honestā et līberālī tractātiōne, benevolentiā, hūmānitāte, facilitāte mōrum, beneficiīs, dēnique virtūtis et studiōrum amōre. Ex quō fit, ut māior pars nostrum sīc affecta sit, ut illī ex animō parēre studeat, eum caveat offendere, eum tamquam parentem dīligat, observet, revereātur.
Dominicus
Aliōquī discipulōrum officiō nōn fungerēminī.
Ēduārdus
At sunt quīdam verberōnēs, quī nec Deum timent, nec parentēs, nec verbera, quī et litterārum studia ōdērunt cane peius et angue, ut verbīs ūtar Horātiī: tālibus, inquam, sevēra interdum adhibētur disciplīna: quia vidēlicet necessitās cōgit.
Dominicus
Sat habeō. Nunc enim videō, quōrsum spectet vestrae disciplīnae sevēritās.
Ēduārdus
Nimīrum ut mōrēs bonōs tueātur, malōs autem corrigat aut expellat.
Dominicus
Ego disciplīnam istam sānē deōsculor, tantum abest, ut reformīdem. Tē autem, mī Ēduārde, amō equidem ob istam loquendī lībertātem, quā mihi stimulōs ācriōrēs addidistī.
Ēduārdus
Ego vērō immortālēs grātiās agō Patrī caelestī, quī tibi mentem bonam dederit, et sincērum iūdicium.
Dominicus
Valē igitur, et mē, sī Dominus permīserit, exspectā in proximam hebdomadam: iterum valē, et inceptum nostrum tuīs precibus Chrīstō commendā etiam atque etiam.
Ēduārdus
Precor tibi noctem quiētam, et somnum placidum.
Ēlocūtiō
- Ex cōnsuētūdine ... habēre cōnsuētūdinem cum aliquō.
- Praeclārē aliquid gerere.
- Scrūpulus cōnscientiae.
- In portū nāvigāre ... ē portū solvere ... ad portum appellere.
- Nītī auctōritāte alicuius.
- Cōnscientia stimulat ipsum.
- Quid tibi in mentem vēnit, quod recēperis tē in gymnāsium?
- Recipere sē in aliquem locum.
- In sē recipere.
- Habitat inquilīnus.
- Convīvere alicuī, vel, cum aliquō.
- Convīvere alicuī in mēnsā.
- Dīcere ex animō.
- Simulat nōn intellegere ... simulāre mortem ... morbum ... pietātem.
- Dissimulāre odium.
- Audītīs ex frātre tuō hīs novīs rēbus rapuit mē affectus in exclāmātiōnem.
- Rapere ad sē aliquid ... rapere in admīrātiōnem suī aliquem.
- Oblītus eram meī, vestrī et aliōrum amīcōrum.
- Spērō tē nōn oblītūrum meī.
- Videō ex patris vultū et verbīs hōc illī placēre māximē.
- Līberālia ingenia nōlunt cōgī, sed dūcī.
- Nōn dubitō id fierī īnstīnctū nūminis dīvīnī ... nōn dubitō quīn fīat.
- In eādem sententiā ... eandem tuērī sententiam.
- Sponte in eam partem prōpendeō.
- Hōc meā sponte facere cōnstitueram.
- Sī tuā sponte in id prōpendēs, nōn opus est, ut ad id cōgāris ā parentibus.
- Īnfitiās īre.
- Dētrectāre imperium.
- Fatērī culpam ingenuē.
- Mancipium pīgritiae.
- Ingredī gymnāsium, ephēbeum ... carcerem.
- Incidere in aliquem ... in morbum, in febrim, in māgnum aliquod perīculum, malum.
- Nōn dubium est mihi, quīn manibus pedibusque Rector cōnātus fuerit frātrem tuum ab istō malō prōpositō absterrēre.
- Nōn dubium est mihi, quīn tē vīsūrus sim Rōmae.
- Nōn fuerat mihi dubium, quīn cōnātūrus esset hōc facere.
- Nēminī, nisi Ēduārdō, hōc fēcī palam.
- Pergere nāviter in studiīs.
- Nihil vidētur mihi ūtilius quam latīnē loquendī exercitātiō.
- Praemiō donārī.
- Dēlectāre sē auditū exercitātiōnum.
- Dēlectāre aliquem ... sē aliquā rē.
- Dēlectārī aliquā rē.
- Colloquium vestrum mīrificē mē dēlectāvit.
- Ūnus mihi scrūpulus restat, quō mē velim līberēs.
- Rogō tē, bonā fidē faciās, quod prōmīsistī.
- Nōdum in scīrpō quaerere.
- Suspecta est mihi vestra disciplīna scholāstica.
- Dēsistere inceptō.
- Audīre aliquem dē rē aliquā.
- Exīstimāre aliquem mendācem.
- Malō dē hīs rēbus omnīnō tacēre, quam ea tibi referre, quae sentiō.
- Quid sentīs hāc dē rē?
- Tū numquam faciēs hanc rem verīsimilem.
- Vulgus dē tyrannō istō pessima quaeque dīcit et iūdicat.
- Disciplīna vestra male audit ... male audīre ... bene audīre ab aliquō.
- Multī discipulī ad studiōrum Ūniversitātem nostram conveniunt.
- Rēs est nūllīus mōmentī ... rēs dē lānā caprīnā.
- Dīcam brevissimē, quidquid alicuius esse mōmentī vidēbitur.
- Haec tibi persuādeās velim ...
- Hōc ubi persuāsum habeās, persuāde tibi praeceptōrem satis hūmānum.
- Persuāde tibi praeceptōrem nostrum, proximē Deum, causam salūtis tuae esse.
- Ut appāret ... appāret praeceptōrem esse satis hūmānum.
- Turba scholāstica sine sevēritāte in officiō continērī nequit.
- Adulēscēns bonīs mōribus praeditus ... bene mōrātus, mōribus commodīs, cui mōrēs ēmendātī sunt.
- Vīvere suō arbitrātū.
- Mīror tantum in scholā esse silentium.
- Vereor, ut sīs futūrus ōrātor.
- Nōn verētur patrem ... verērī alicuī ... ab aliquō.
- Longē aberrās ā prōpositō.
- Omnia, quae prōfers, extrā prōpositum dīcis.
- Prōsequī ōrdinem rērum ... prōsequī omnia ... prōsequī amōre, odiō, laudibus.
- Dīcere in summā ... summātim, verbulō rem exprimere, paucīs omnia complectī.
- Disciplīna scholāstica multīs discipulīs odiōsa vidētur.
- Dissolūtae vītae adulēscēns.
- Tūtus ab hostibus ... iter nōn est tūtum ā latrōnibus.
- Disciplīna vērīs studiōrum amātōribus est perfugium et propūgnāculum.
- Familiāris tuus plagīs et verberibus trahī vult ad studia litterārum.
- Indūcere aliquem prōmissīs ... hūmānitāte ... beneficiīs.
- Indūcere in animum meum numquam potuī, ut hōc facerem vel crēderem.
- In errōrem indūcere ... in tentātiōnem.
- Quōmodō māior pars nostrum affecta sit, ex magistrō poteris cognōscere.
- Quōmodō nunc affectus es?
- Cavē offendere praeceptōrem ... cavē hōc faciās, vel, cavē, nē hōc faciās.
- Fungī officiō praetōris.
- Cane et angue peius odisse aliquem.
- Ūtī verbīs Plīniī.
- Sevēra multīs puerīs adhibenda disciplīna.
- Ā strictō disciplīnae genere multī scholāsticī coērcendī sunt.
- Necessitās cōgit, vult, exigit, postulat, requīrit.
- Necessitās dūrum tēlum.
- Corrigere malōs mōrēs.
- Deōsculor disciplīnam vestram.
- Reformīdāre disciplīnam.
- Dare lībertātem loquendī alicuī.
- Addere stimulōs ācriōrēs alicuī ... calcar alicuī; addere dē suō.
- Exspectā mē in proximam hebdomadam.
- Commendā tuīs precibus studium nostrum Chrīstō.
- Commendō tibi hunc etiam atque etiam, ut virum tuā amīcitiā dignissimum.
- Hic adulēscēns mihi etiam atque etiam commendātus est ā multīs, quem tibi itidem commendātum esse volō.
- Precor tibi noctem quiētam et somnum placidum.