Latine Loquor - Liber Quīntus - Colloquium Septimum
Trēs puerī paedagōgum suum quasi imprōvīsō adeunt: suam quisque prōnūntiat sententiam, ut ipsōs dūcat deambulātum: ille concēdit libenter. Sīc studiōsōs puerōs tractāre decet, ut sint ad suum mūnus obeundum alacriōrēs.
Persōnae:
Dēsidērius, Ernestus, Franciscus, Paedagōgus.
Dēsidērius, Ernestus, Franciscus, Paedagōgus.
Dēsidērius
«Quod caret alternā requiē, dūrābile nōn est,Haec reparat vīrēs, fessaque membra novat».
Ernestus
Nec mē offendet lūsus in puerīs: est hōc alacritātis sīgnum.
Franciscus
Nūlla rēs est, quae perferre possit continuum labōrem.
Paedagōgus
Videō quōrsum spectent ista, nimīrum ut vōs ambulātum dūcam: sed eandem cantilēnam semper ferē recantātis, ut solent vestrae aviculae.
Dēsidērius
Quid ergō vīs dīcāmus, praeceptor?
Paedagōgus
Dīcite posthāc suam quisque sententiam ex novō Testāmentō.
Ernestus
Euge, nihil erit nōbīs facilius: habēmus enim in prōmptū multam eārum cōpiam. Vīs ergō, praeceptor, ut iam nunc incipiāmus?
Paedagōgus
Sānē velim, quandō, ut ais, tanta est vōbīs cōpia.
Ernestus
Quis incipiet?
Paedagōgus
Tū, Dēsidērī, vīs honōris tuī causā huius reī speciem edere?
Dēsidērius
Id ego libenter faciam: sed Deī honōris causā.
Paedagōgus
Laudō istud verbum; Dīvīnus enim honor et glōria omnibus in rēbus est praeferenda. Eia, incipe, sī quid habēs.
Dēsidērius
Nisi abundāverit iūstitia vestra plūs quam scrībārum et pharīsaeōrum, nōn intrābitis in rēgnum caelōrum. Matth. quīntō capite, 20.
Ernestus
Dēpositō mendāciō, loquiminī vēritātem ūnusquisque proximō suō; ad Ephesiōs capite quārtō, 25.
Franciscus
Fīliī oboedīte parentibus vestrīs in Dominō: hōc enim iūstum est; ad Ephesiōs capite sextō, 1.
Paedagōgus
Euge, bonam speciem: vidēte, ut prōgressus respondeat; hōc est, ut pergātis in posterum dīligenter.
Dēsidērius
Quī nōbīs prīncipium dedit, dabit idem successūs prōsperōs.
Paedagōgus
Ita spērandum est. Parāte vōs, ut prōdīre mātūrēmus.
Dēsidērius
Mox aderimus parātissimī.
Paedagōgus
Sūmite suum quisque pallium, ut prōdeātis honestius. Sed heus, puerī!
Ernestus
Quid vīs, praeceptor?
Paedagōgus
Vidēte, ut librum carminum etiam afferātis, alicubi in umbrā cantābimus.
Ernestus
Ita fiet ambulātiō nostra iūcundior.
Ēlocūtiō
- In prōmptū habēre.
- Ephesus urbs Iōniae, celeberrimō Diānae templō clāra, ab Amāzonibus condita.
- Colossae, oppidum Phrygiae, nōn procul ā Lāodiceā.
- Carēre requiē.
- Reparāre, recipere, recolligere, vīrēs.
- Nōn possum perferre istum labōrem ... nōn sum huic onerī ferendō.
- Dūxī herī sorōrem tuam ambulātum.
- Semper eandem cantās cantilēnam.
- Nōn habeō nummōs in prōmptū ... praesentem pecūniam.
- Māgna est illīs librōrum cōpia.
- Ēdere specimen alicuius reī.
- Glōria Deī in omnibus praeferenda.
- Ingredī rēgnum caelōrum.
- Oboediendum est parentibus ... Ēventus respondet praedictiōnī.
- Pergere in studiīs ... Det Deus studiīs vestrīs successūs prōsperōs.
- Mātūrēmus prōdīre.
- Ambulātiō nostra hesternō diē fuit admodum iūcunda.