Latine Loquor - Liber Quīntus - Colloquium Octāvum
Patientia in parvīs exercitāta paulātim crēscit. Memoriae exercendae ratiō. Neglegentia. Brevis exhortātiō ad excutiendam neglegentiam, pīgritiam, tarditātem.
Persōnae:
Franciscus, Geōrgius.
Franciscus, Geōrgius.
Franciscus
Quō lūdī genere tē hodiē exercuistī?
Geōrgius
Iuglandium.
Franciscus
Ecquid lucrī fēcistī?
Geōrgius
Immō perdidī.
Franciscus
Fortūna igitur tibi adversa fuit.
Geōrgius
Nesciō quae fortūna: tantum sciō meā culpā id accidisse, sed ita volente Deō.
Franciscus
Cūr Deus id voluit?
Geōrgius
Ut hinc discam ferre graviōra, cum accident.
Franciscus
Quasi vērō Deus lūsiōnēs puerōrum cūret.
Geōrgius
Cūrat profectō: quīn etiam nihil fit in rērum nātūrā sine dīvīnā prōvidentiā.
Franciscus
Siccine philosophāris? Quisnam tē ista docuit?
Geōrgius
Nōn tūte audīstī totiēs ex praeceptōre nostrō?
Franciscus
Fierī potuit ut audīrem: sed quid agās? Flūxa est mihi memoria.
Geōrgius
Nimīrum, quia illam nōn exercēs.
Franciscus
Quōmodō exercenda est?
Geōrgius
Prīmum dīligentī attentiōne: hōc est, dīligenter advertendō ad ea, quae audīmus, aut legimus: deinde eadem saepe repetendō: dēnique docendō aliōs ea, quae didicimus.
Franciscus
Ista nōbīs saepiūs inculcantur ā praeceptōre: sed, mē miserum! Quam supīna est haec mea neglegentia!
Geōrgius
Sīc sumus omnēs.
Franciscus
Quid igitur faciam?
Geōrgius
Expergīscere, mī Francisce; tōtō animō, tōtīsque vīribus ad Deum aspīrā, illum assiduē et piō affectū precāre: vigilāns estō: prāvōs fugitō, versāre cum bonīs: tum mōribus facillimīs effice, ut eōs tibi familiārēs reddās.
Franciscus
Quid tandem cōnsequar?
Geōrgius
Rogās? Sī tē istīs mōribus assuefēceris, Dominus Deus suā clementiā tuī miserēbitur, brevīque animum tuum immūtātum sentiēs.
Franciscus
Ō quam opportūnus hic mihi congressus fuit! Obsecro tē, mī Geōrgī, ut saepiūs colloquāmur.
Geōrgius
Per mē nōn stābit, quotiēs utrīque licēbit per ōtium.
Franciscus
Grātiās agō māximās.
Geōrgius
Nōn est, quod agās, recipiāmus nōs in audītōrium.
Ēlocūtiō
- Quō lūdī genere nōs exercēbimus? cōnōrum ... globulōrum ... follem pedibus mittere, follem pugnīs mittere, pilam tabellis mittere ... manubriātō reticulō ac pilā lūdere.
- Quid fēcistī lucrī? Nihil ... nē obolum quidem.
- Fortūna mihi nōn fāvit, fuit mihi adversa.
- Tuā culpā factum.
- Nihil fit in rērum nātūrā sine Deī prōvidentiā.
- Est mihi memoria flūxa.
- Advertite dīligenter ad audita et lēcta.
- Advertere animum ... animō, idem.
- Lēcta repetere.
- Tōtō animō ad Deum aspīrāre.
- Deum piō precārī affectū.
- Vidē, ut prāvōs fugiās, versēris cum bonīs.
- Versārī cum aliquō.
- Redde tibi familiārēs bonōs.
- Assuefacere sē alicuī.
- Assuētus alicuius reī, et alicuī reī.
- Deus miserēātur tuī clementiā suā.
- Conessus hic mihi fuit opportūnus.
- Per mē nōn stābit.
- Utrīque iam licet per ōtium.