Latine Loquor - Liber Quīntus - Colloquium Nōnum
Dē neglegentiā quīdam admonētur. Admonitiō ad somniculōsōs. Praeceptōrum mōrālium ūsus. Cotīdiē proficiendum. Vitia nātūrālia. Armīs spīrituālibus pūgnandum contrā vitia.
Persōnae:
Fortūnātus, Gerārdus.
Fortūnātus, Gerārdus.
Fortūnātus
Nōn satis mīrārī possum tē nōn esse dīligentiōrem.
Gerārdus
Quā in rē videor tibi neglegēns?
Fortūnātus
Quod māne ferē numquam adēs in tempore: atque inde fit, ut paene cotīdiē notēris in catalogō. Cūr tū es tam somniculōsus?
Gerārdus
Mea sīc fert nātūra.
Fortūnātus
Corrige nātūram istam, hōc est nātūrae vitium: quid tibi prōfuit Catōnis nostrī dictum?
Gerārdus
Quodnam quaesō?
Fortūnātus
«Plūs vigilā semper: nec somnō».
Gerārdus
Nē plūra: ego probē meminī.
Fortūnātus
Nihil prōdest meminisse, nisi ad ūsum tuum accommodēs.
Gerārdus
Utinam et hōc et alia praecepta salubria tam facile ad bene vīvendī ūsum trānsferrēmus, quam ea facile ēdiscimus.
Fortūnātus
Ut vērum fatear, praecipere quam praestāre multō est facilius. Sed tamen ēnītī dēbēmus, ut vel monītīs vel precibus proficiāmus aliquid, et in diēs ēvādāmus meliōrēs.
Gerārdus
Quid id nōn facit, eius salūs dēspēranda est: sed nihil difficilius ēmendātur, quam nātūrāle vitium.
Fortūnātus
Omnia ferē vitia nōbīs sunt nātūrālia: et nisi Deī bonitās servāret nōs, essēmus omnēs scelerātissimī.
Gerārdus
Quid igitur faciendum?
Fortūnātus
Fortiter contrā vitia nostra pūgnandum est.
Gerārdus
Quō duce?
Fortūnātus
Ipsō Deō.
Gerārdus
Quibus armīs?
Fortūnātus
Dīvīnīs et spīrituālibus.
Gerārdus
Ubi tandem inveniuntur?
Fortūnātus
In Epistulā S. Paulī ad Ephesiōs.
Gerārdus
Quotō capite?
Fortūnātus
Sextō.
Gerārdus
Quid sī locum ipse nōn intellēxerō?
Fortūnātus
Nōn omnīnō intellegēs, satis sciō: sed praeceptor erit cōnsulendus.
Gerārdus
Quid sī mēcum affuerīs?
Fortūnātus
Adesse volō, certum est: vērum captanda erit opportūnitās.
Gerārdus
Dē hōc igitur aliās cōnsilium capiēmus.
Fortūnātus
Quandō istud erit?
Gerārdus
Proximō diē Mercuriī, sī tibi ita vidētur.
Fortūnātus
Quotā hōrā?
Gerārdus
Post merīdiem prīmā.
Fortūnātus
Placet sententia.
Gerārdus
Nunc igitur discēdāmus.
Ēlocūtiō
- Mīror frātrem tuum nōn esse dīligentiōrem.
- Vidēris mihi neglegēns.
- Dē hōc tū vidēris; tū vidēris.
- Tū numquam adēs in tempore.
- Notētur hic in catalogō.
- Corrigenda sunt vitia nātūrae.
- Ego probē meminī.
- Trānsferre ad ūsum suum; convertere in ūsūs suōs; accommodāre ūsibus suīs.
- Chrīstiānī ēnītī dēbent, ut in diēs ēvādant meliōrēs.
- Dēspērat sibi, dē sē, salūtī, salūtem, dē salūte.
- Salūs contubernālis tuī dēspēranda est.
- Dēspērō dē salūte contubernālis tuī.
- Deō duce pūgnābimus cum hoste.
- Pūgnāre armīs spīrituālibus.
- Praeceptor erit cōnsulendus.
- Opportūnitās captanda est.
- Capere cōnsilium dē rē aliquā.
- Sī tibi ita vidētur ... sī vīsum fuerit tibi.