Latine Loquor - Liber Quīntus - Colloquium Decimum
Dē studiōrum tempore āmissō. Eius recuperandī spēs, et quibus modīs id fierī possit. Vīva magistrī vōx. Hortātiō ad animum bonum.
Persōnae:
Geōrgius, Herminius.
Geōrgius, Herminius.
Geōrgius
Tandem igitur hodiē ē vīllā revertistī?
Herminius
Hodiē tantum, idque paulō ante prandium.
Geōrgius
Atque dīxerās tē futūrum illīc biduum.
Herminius
Ita spērābam fore, et sīc pater prōmīserat.
Geōrgius
Quid igitur obstitit, quō minus redīrēs citius?
Herminius
Māter mē dētinuit, quamquam etiam cum lacrimīs eam obsecravī, ut mē missum faceret.
Geōrgius
Sed cūr tē tam diū remorāta est?
Herminius
Ut sē comitārer in reditū.
Geōrgius
Quid vērō agēbās intereā?
Herminius
Colligēbam frūctūs cum rūsticīs nostrīs.
Geōrgius
Quōs frūctūs?
Herminius
Quasi nōn sint tibi nōtī frūctūs autumnālēs, et serōtinī, pira, māla, iuglandēs, castaneae.
Geōrgius
Ō iūcunda exercitātiō!
Herminius
Nōn est iūcunda sōlum, sed etiam frūgifera.
Geōrgius
Sed hōc malum, quod interim quīnque aut sex praelēctiōnum frūctus tibi periit.
Herminius
Nōn omnīnō periit, spērō; cūrābō prō vīribus, ut aliquā ex parte recuperem.
Geōrgius
Quid faciēs?
Herminius
Dēscrībam quam poterō dīligentissimē.
Geōrgius
Quid tum posteā?
Herminius
Ēdiscam ipsam auctōris ōrātiōnem.
Geōrgius
Sed sententiam nōn satis intellegēs.
Herminius
Ipsa mē iuvābit praeceptōris interpretātiō, ut sēnsum māgnā ex parte assequar.
Geōrgius
Nec tamen id satis erit.
Herminius
Tū, sī placet, aderīs mihi per ōtium, ut cōnferāmus ūnā.
Geōrgius
Libenter equidem faciam: sed nē istud quidem sufficiet.
Herminius
Nōn queō referre simul omnia.
Geōrgius
Quantō praestitit ipsam audīre magistrī vōcem!
Herminius
Multō sānē praestitit: sed quandō id mihi nōn contigit, nec meā culpā factum est, nihil habeō, quod mē accūsem in hāc parte.
Geōrgius
Rēctē dīcis, fac igitur habeās animum bonum. Nam quod ego tēcum plūribus verbīs dē hāc rē disputāvī, nōn ideō fēcī, ut vellem tē addūcere in dēspērātiōnem: sed tōtum profectum est ex meō in tē amōre singulārī.
Herminius
Haud mihi dubium istud est; quō fit, ut māiōrem tibi habeam grātiam.
Geōrgius
Sed ecce, vocat nōs ad cēnam tintinnābulum.
Herminius
Nūntius opportūnus.
Ēlocūtiō
- Revertī ē vīllā in urbem ... ad īnstitūtum.
- Biduum vīxī Genavae.
- Spērō mē futūrum Rōmae, ad decimum diem Iānuāriī.
- Spērābam ita fore, ut pater prōmīserat.
- Quid obstitit, quō minus citius redīrēs?
- Fac mē missum.
- Fac sorōrem tuam missam, quam satis diū remorātus es.
- Fēcī statim ipsum missum tuō iussū.
- Comitārī aliquem; cūrābō prō vīribus ... prō virīlī annitar parte.
- Nōn possum assequī sēnsum.
- Nōn assequī possum praeceptōrem dictantem.
- Praestat ipsam audīre magistrī vōcem.
- Culpa nōn est mea ... sed tua.
- Innocēns sum; expers culpae; extrā noxam sum.
- Ā mē culpa haec est procul.
- Quam commīsistī culpam, quae culpa ā tē commissa est?
- Cōnferre culpam in alium, cōnicere.
- Habētō bonum animum ... estō bonō animō.
- Addūcere in dēspērātiōnem aliquem ... in suspīciōnem ... in dubitātiōnem, ad īrācundiam.
- Haud mihi dubium istud est.
- Salūs tua mihi nōn est dubia.