Latine Loquor - Liber Quīntus - Colloquium Ūndecimum
Praeceptōris accūsātiō in vernāculō sermōne loquentēs. Eiusdem ad latīnē loquendum exhortātiō. Interpretātiō ēdictī dē vetitō vernāculō sermōne. Male āctūrī quaerunt latebrās. Nītimur in vetitum. Exhortātiō ad rēctē vīvendī studium.
Persōnae:
Gerārdus, Honōrius.
Gerārdus, Honōrius.
Gerārdus
Affuistī mātūtīnae precātiōnī?
Honōrius
Affuī: tū vērō ubi erās?
Gerārdus
Ieram ad patrem.
Honōrius
Quid eō?
Gerārdus
Herī vespere iusserat, ut sē convenīrem bene māne.
Honōrius
Quī ausus es tam māne prōdīre, idque incōnsultō praeceptōre?
Gerārdus
Iam herī veniam impetrāveram, antequam īrētur cubitum.
Honōrius
Sed dīc mihi, quid ille post precātiōnem palam admonuerit?
Gerārdus
Audīvī, inquit, esse inter vōs, quī saepe numerō vernāculō sermōne fabulentur, et nēmō intereā vestrum mihi quidquam indicat, quod est argūmentum cōnsēnsiōnis omnium in eōdem peccātō: haec fuit accūsātiōnis summa: deinde in eam sententiam multa dīxit, quae meminisse nōn possum.
Gerārdus
Sed quae tandem fuit conclūsiō?
Honōrius
Quam ob rem, inquit, admoneō vōs, ut alius alium ad latīnē loquendum cohortēminī dīligenter, et eōrum nōmina, quī parēre noluerint, ad mē quam prīmum deferātis, ut huic malō remedium adhibeam.
Gerārdus
Nūllum igitur verbum licēbit efferre vernāculum?
Honōrius
Quantum ex verbīs eius colligere potuī, nōn ita rem intellegit. Nōn enim, ut scīs, ūsque adeō est sevērus exāctor, ut statim pūniat, sī cui verbum aliquod inter colloquendum exciderit.
Gerārdus
Aliquotiēs, ut meminī, palam dīxit ēdictum suum ad eōs pertinēre, quī cum latīnē sciant, tamen semper latibula quaerunt.
Honōrius
Ea est quōrundam pertinācia, ut mālint saepissimē vapulāre, repūgnandō praeceptīs honestissimīs, quam laudārī atque etiam dīligī obsequendō.
Gerārdus
Meministī audīre ex ipsō praeceptōre: «Nītimur in vetitum».
Honōrius
Meminī: atque adeō est vērissimum: tamen quī doctrīnam Chrīstī libenter amplectuntur, nōn studiō peccant, neque malitiā.
Gerārdus
Istud praestat vērus ille timor Dominī.
Honōrius
Tālēs igitur, quoad licet per nātūrae īnfīrmitātem, sēdulō cavēre nītuntur, nē quid scientēs faciant, dīcant aut cōgitent, quō Deus vel minimum offendātur.
Gerārdus
Ergō studeāmus et nōs ipsum cavēre, studeāmus rēctē vīvere, et Deī nostrī parēre voluntātī: nōn modō nē vapulēmus, sed magis ut illī optimō Patrī nostrō placeāmus.
Honōrius
Ita fiet, ut vērē sīmus nōn tenebrārum, sed lūcis fīliī.
Gerārdus
Sed dē hīs aliās plūribus: nunc ad praelēctiōnem recipiāmus nōs.
Honōrius
Ecce, vocat sīgnum.
Ēlocūtiō
- Adesse precātiōnī mātūtīnae.
- Pater iussit, ut sē convenīrem bene māne.
- Incōnsultā et insciā mātre prōdiit.
- Impetrāvī veniam, antequam īrētur cubitum.
- Omnēs cōnsentiunt in ūnō dēfectū.
- Cōnsentīre sibi ... alicuī.
- Cohortāminī invīcem ad latīnē loquendum ... ut alius alium cohortēminī.
- Dēferre garrientium nōmina ad praeceptōrem.
- Ego huic malō adhibēbō remedium.
- Nūllum verbum discipulīs licet efferre vernāculum.
- Excidit mihi haec vōx inter colloquendum.
- Fābulātī sunt Gerārdus et Paulus in templō dē rēbus ineptissimīs.
- Latibula quaerere ... male āctūrī, quaerunt latebrās.
- Repūgnāre alicuī.
- Nītimur in vetitum semper cupimusque negāta ... peccāre malitiā.
- Sciēns nōn factūrus sum id... studeāmus placēre Deō.
- Placet hominī, quidquid Deō placet.
- Dē hīs aliās plūribus.