Latine Loquor - Liber Quīntus - Colloquium Duodecimum

Discessus quīdam ante vacātiōnem scholāsticam dēprehenditur ā condiscipulō.

Persōnae:
Herminius, Iācōbus.
Herminius
Tū igitur crās, ut audiō, discessūrus es?
Iācōbus
Crās, sī Dominus permīserit.
Herminius
Eho, cūr tam citō?
Iācōbus
Urget mē pater.
Herminius
Immō tū urgēs patrem.
Iācōbus
Itane tibi vidētur? Quōmodō patrem urgēre possum?
Herminius
Assiduā missiōne litterārum.
Iācōbus
Tantum semel scrīpsī īnstāre vacātiōnem scholāsticam.
Herminius
Quandō mīsistī litterās?
Iācōbus
Hebdomadā superiōre.
Herminius
Quō diē?
Iācōbus
Diē Veneris.
Herminius
Quid faciēs domī?
Iācōbus
Poterās exspectāre dīmissiōnis diem.
Iācōbus
Nesciō, quandō sit futūrus.
Herminius
Spērō fore ad fīnem proximae hebdomadae.
Iācōbus
Sed istud nōn est in nostrō situm arbitriō.
Herminius
Nē in praeceptōris quidem.
Iācōbus
Sed ista sapientioribus relinquāmus.
Iācōbus
Tūtius est: monet enim prōverbium: Nē sūtor ultrā crepīdam.
Herminius
Saepe istud ex praeceptōre audīvimus.
Iācōbus
Idem quoque nōn semel docuit nōs illam S. Paulī sententiam: Nōlī altum sapere: sed timē.
Herminius
Illud etiam frequenter habet in ōre: Altiōra tē nē quaesīeris.
Iācōbus
Sed audīn' tū ad cēnam sīgnum darī?
Herminius
Adhūc pulsat aurēs meās tintinnābulum.
Iācōbus
Eāmus in audītōrium, nē dēsīmus precātiōnī. Crās ante discessum tē salūtābō.

Ēlocūtiō