Latine Loquor - Liber Quīntus - Colloquium Tertium Decimum

In vacātiōne scholāsticā studiōsī adulēscentēs libenter quidem relaxant animōs, nōn tamen omnīnō cessant, nec ōtiō illō per ignāviam abutuntur. Fidēs etiam inimīcō servanda. Agendī affectus addit celeritātem. Sōlus Deus suōrum ductor. Exemplum studiōsīs observātū dignissimum.

Persōnae:
Honōrius, Iūstus.
Honōrius
Fuistine hodiē in studiōrum Ūniversitāte?
Iūstus
Ubi ergō fuerim? Tū vērō quid agēbās?
Honōrius
Eram domī occupātus.
Iūstus
Id ēvenit praeter mōrem tuum, solēs enim abesse rārius.
Honōrius
Quam possum rārissimē, quid autem āctum est?
Iūstus
Nihil prōrsus.
Honōrius
Ergōne remissiōnem habēmus?
Iūstus
Certē.
Honōrius
Quam ob rem?
Iūstus
Propter mercātum hodiernum.
Honōrius
Quis dedit?
Iūstus
Magister, permissū tamen rēctōris.
Honōrius
Quid concessit?
Iūstus
Vacātiōnem ab omnī mūnere scholāsticō.
Honōrius
An in tōtum diem?
Iūstus
Ā māne ad occāsum ūsque sōlis: tametsī dīligenter et multīs quidem verbīs admonuit, ut in ōtiō dē negōtiō cōgitārēmus; nē crās in Ūniversitātem studiōrum venīrēmus imparātī.
Honōrius
Quid igitur nōs? Hoccine abūtēmur ōtiō?
Iūstus
Id vērō aetātem nostram decet minimē.
Honōrius
Tū ergō, quid parās facere?
Iūstus
Mē recipere in mūsēum: nisi forte tibi magis placet, ut sesquihōram aliquō prōdeāmus ambulātum.
Honōrius
Egone recūsem? Immō nihil est, quod nunc magis velim: nam et nōs intereā tractābimus aliquem sermōnem litterārium, et simul corpus exercēbimus.
Iūstus
Eāmus igitur extrā mūrōs.
Honōrius
Quōnam?
Iūstus
Ūsque ad rīpam lacūs.
Honōrius
Valdē istud mihi arrīdet: sed tū, sī placet, mē exspectābis.
Iūstus
Quamdiū?
Honōrius
Tantisper, dum crepidās eō mūtātum calceīs.
Iūstus
Ubi vīs exspectārī?
Honōrius
Ad portam Franciscānam.
Iūstus
At vidē, nē mē fefellērīs.
Honōrius
An ego amīcum fallam: cum sciam etiam inimīcō servandam esse fidem?
Iūstus
Abī, festīnā: ego, dum tē opperior, aliquid interim legam.
Honōrius
Salvē, Iūste.
Iūstus
Quis iste salūtātor?
Honōrius
Ecce: rediī.
Iūstus
Eho, tam citō! Mihi vidēris volāsse.
Honōrius
Nimīrum affectus ipse pedibus ālās addidit.
Iūstus
Eāmus nunc dūcente Deō.
Honōrius
Sōlus Deus est, quī suōs dūcit ac redūcit.
Iūstus
Mātūrēmus, satis longē hinc lacus abest.
Honōrius
Tantō melius prandēbimus: perge.

Ēlocūtiō