Latine Loquor - Liber Quīntus - Colloquium Quārtum Decimum

Dē exercitātiōnibus post vacātiōnem scholāsticam revocātīs. Dē classium explōrātiōne ante prōmōtiōnēs. Dē spē praemiī. Dē eādem in adversīs rēbus. Dē frūctibus autumnālibus. Dē māximō vīnī prōventū. Dē abūsū vīnī in summā cōpiā. Dē admoītiōnum contemptū. Dē iīs, quī sē docilēs praebent ad verbum Deī audiendum.

Persōnae:
Iācōbus, Lambertus.
Iācōbus
Salvē, Lamberte optātissimē!
Lambertus
Salvē et tū vindēmiātor iūcundissimē.
Iācōbus
Quōmodō sē habet schola?
Lambertus
Optimē.
Iācōbus
Iamne rediērunt multī?
Lambertus
Vix quārta pars nunc abest.
Iācōbus
Quid agitur?
Lambertus
Docētur, legitur, scrībitur, repetitur.
Iācōbus
Ista sunt generālia et cotīdiāna: sed quid fit in nostrā classe?
Lambertus
Idem quod fit in cēterīs, et quod fiēbat ante vacātiōnem.
Iācōbus
Ergōne iam habentur praelēctiōnēs?
Lambertus
Iam abhinc octō diēs. Nam quid aliud fīat?
Iācōbus
Solēbāmus per aliquot diēs exercērī in iīs repetendīs, quae anteā didicerāmus.
Lambertus
Tribus diēbus tōtīs nihil aliud āctum est.
Iācōbus
Quid explōrātiō? Iamne incepta est?
Lambertus
Huī, incepta! Propemodum fīnīta est: crās sexta classis interrogābitur.
Iācōbus
Mē miserum! Exclūsus sum ā praemiō.
Lambertus
Etiamne praemium spērābās?
Iācōbus
Quidnī spērārem? Ūnīcuique spērāre licet, praesertim studiōsō.
Lambertus
Mālim ego nihil spērāre.
Iācōbus
Quid ita?
Lambertus
Nam sī nihil contigerit, nūlla mihi erit frūstrātiō, neque molestia: sīn cōnsequar aliquid, id ego in lucrō dēputābō.
Iācōbus
Numquamne lēgistī: vīdī quendam vīvere spē, quī moritūrus erat?
Lambertus
Immō vērō lēgī, et memoriā teneō: sed hīc nihil ad prōpositum.
Iācōbus
Cūr nōn?
Lambertus
Quia illīc loquitur Ovidius dē spē illā, quae in rēbus adversīs retinenda est: quem sēnsum expressit Catō noster hōc distichō: Rēbus in adversīs animum submittere nōlī, spem retinē: spēs ūna hominem nec morte relinquit.
Iācōbus
Tū igitur nihil spērās?
Lambertus
Spērō vītam aeternam.
Iācōbus
Dīxistī modō spērandum esse in adversīs rēbus: quae tibi sunt adversa?
Lambertus
Ea, quae mē oppūgnant cotīdiē.
Iācōbus
Quae tandem illa?
Lambertus
Domesticae sollicitūdinēs, īnfīrmitās hūmāna et improbī hominēs, quī mē iniūriīs afficiunt.
Iācōbus
Ex quō tempore factus es thelogus?
Lambertus
Nōn sum thelogus, sed quod dīcō, id ego didicī ē sacrīs ōrātiōnibus dē rēbus dīvīnīs.
Iācōbus
Laudō equidem: sed age, dīc mihi sēriō, estne ācta classis nostrae explōrātiō?
Lambertus
Iam tibi sēriō dictum putā.
Iācōbus
Doleō mē nōn interfuisse.
Lambertus
Citius venīre dēbuistī, quid agēbās?
Iācōbus
Māter mē coēgit vindēmiae exitum exspectāre.
Lambertus
Crēdō, sed tū tuā voluntāte coāctus es.
Iācōbus
Ut fatear ingenuē, libenter exspectāvī: sed quid agās? Hominēs sumus, ut aiunt.
Lambertus
Immō iuvenēs.
Iācōbus
Sed vix crēdās, quam sit iūcundum rūsticārī, praesertim ubi tanta est omnium frūctuum afflūentia.
Lambertus
Estne vōbīs māgnus vīnī prōventus?
Iācōbus
Tantus profectō, ut māiōrem vīdisse nōn meminerim.
Lambertus
Quid aiunt rūsticī in hāc tantā ūbertāte?
Iācōbus
Nihil aliud quam potātiōnēs et lucra crepant, quīn etiam vīnō iam perinde abutuntur, quasi aqua fontāna sit.
Lambertus
Ea est stultae plēbis dēmentia, ut Deī beneficiīs numquam rēctē ūtī sciat.
Iācōbus
Scīlicet illud est, quod dīcitur: Numquam sapiunt stultī nisi in angustiīs.
Lambertus
Ergō plectuntur meritō.
Iācōbus
Quid, quod admonitiōnēs etiam irrīdent.
Lambertus
Sunt, quī nūllam omnīnō ferre possint, quīn bene et comiter etiam monentibus īrāscantur.
Iācōbus
Audīvī aliquid gravius: fuērunt, quī mihi verbera mīnārentur, cum eōs hūmānissimē admonērem.
Lambertus
Istud mihi novum nōn est. Nam et quīdam mihi aliquandō pūgnum intentāvit: et, nisi veritus esset meī patris auctōritātem, profectō vapulāssem acerrimē.
Iācōbus
Sed omittāmus eōs, quia caecī sunt, nec tamen sē tālēs esse intellegunt: iactant sē probē callēre, quid sit Ēvangelium, cum revērā Ēvangeliō adversentur.
Lambertus
Sī verbī dīvīnī ministrōs et pāstōrēs suōs nōn audiunt, quī putās fierī posse, ut nōs audiant? At sunt quīdam simplicēs et benevolī, quī auditiōne verbī dīvīnī mīrum in modum dēlectantur: hī sunt, quōs docēre est iūcundissimum.
Iācōbus
Quam gaudeō quotiēs in tālēs incīdō! Ut ego illōs complector libenter!
Lambertus
Nec immeritō: nam ubi eōs docuerīs, tum dēmum fruerīs labōris tuī frūctū, nōn sine voluptāte māximā.
Iācōbus
Sed nōs quid cōgitāmus? Nōn vidēs, ut nox ferē nōs oppresserit?
Lambertus
Discēdāmus igitur: et crās, sī Dominus permīserit, plūribus verbīs agāmus ūnā dē studiīs alacriter repetendīs.

Ēlocūtiō