Latine Loquor - Liber Quīntus - Colloquium Quīntum Decimum

Dē mōribus adulēscentis ingenuī tam absente patre quam praesentī. Dē quīntō Decalogī praeceptō. Locus S. Paulī dē honōre līberōrum ergā parentēs. Exemplum simulātae repūgnantiae ad ēliciendum colloquium.

Persōnae:
Lambertus, Martīnus.
Lambertus
Pater tuus (ut accēpī) rediit ē Galliā.
Martīnus
Rediit sānē.
Lambertus
Quandō?
Martīnus
Diē Lūnae vespere.
Lambertus
Adventus eius nōn tibi molestus fuit?
Martīnus
Quid molestus? Immō vērō iūcundissimus: sed cūr hōc rogās?
Lambertus
Quia forsitan illō absente līberius vīvendī tibi est potestās.
Martīnus
Nesciō, quam mihi lībertātem narrēs.
Lambertus
Lūdendī, cursitandī.
Martīnus
An igitur putās mē nihil aliud agere, dum pater abest?
Lambertus
Sīc vērē solent omnēs.
Martīnus
Dissolūtī quidem. Nam, quod ad mē attinet, absente patre sīc vīvō, ut eō praesente. Lūdō, cum tempus postulat: nōn discurrō, sed cum bonā mātris veniā in pūblicum prōdeō, cum aliquid habeō negōtiī.
Lambertus
Etiamne mātrī tantopere subditus es?
Martīnus
Aeque ac patrī: quid enim putās? Nōnne dē utrōque aequāle est praeceptum Dominī?
Lambertus
Honōrā, inquit, patrem tuum et mātrem tuam.
Martīnus
Quid ethnicus ille auctor distichōrum mōrālium? Aequā dīligitō cārōs pietāte parentēs: nec mātrem offendās, dum vīs bonus esse parentī. Quid S. Paulus noster? Fīliī, oboedīte, inquit, parentibus in Dominō. Nōnne parentis nōmine pater et māter continentur?
Lambertus
Istud ā latīnīs observātur auctōribus.
Martīnus
Quīn etiam sī quod esset reverentiae discrīmen, vidērēmur optimō iūre plūs dēbēre mātribus, ut quae dolōrēs tantōs ac labōrēs propter nōs pertulerint.
Lambertus
Nōvī ego ista: et quae dīxistī, placent mihi omnia.
Martīnus
Cūr ergō mihi repūgnābās?
Lambertus
Ut eā quasi repūgnantiā nōbīs arcesserem sermōnis mātēriam. Nam, ut tūte nōstī, praeceptor saepe nōs exhortātur, ut nostrum ōtium in eiusmodī sermōnibus impendāmus.
Martīnus
Bonum sānē ōtium, quod honestō in negōtiō cōnsūmitur.
Lambertus
Hūc pertinet illud Āfricānī apopthegma, quī dīxit sē numquam minus ōtiōsum esse, quam cum ōtiōsus esset, ut ex Cicerōne didicimus.
Martīnus
Sed iam tempus monet, ut huic sermōnī fīnem impōnāmus.
Lambertus
Rēctē monēs: fortasse enim tuā causā cēna tardātur domī.
Martīnus
Plūra, sī Dominus permīserit, in proximō conessū.
Lambertus
Precor tibi noctem prōsperam.
Martīnus
Et ego tibi placidam per membra quiētem.

Ēlocūtiō