Latine Loquor - Liber Quīntus - Colloquium Sextum Decimum

Nicolāus nārrat Martīnō dē inopīnātō patris adventū, ob falsum dē morbō rūmōrem. Citō īrāsceris facile placātur: Īra puerōrum brevis. Exemplum paternae dīligentiae in līberōrum cūrā.

Persōnae:
Martīnus, Nicolāus.
Martīnus
Quā pecūniā ēmistī librum istum?
Nicolāus
Quā cēnsēs, nisi meā?
Martīnus
Mīror, unde habuerīs.
Nicolāus
Quid mīrāris? An tibi dēbeō reddere ratiōnem?
Martīnus
Egone exigō?
Nicolāus
Vidēris exigere.
Martīnus
Nōn exigō, inquam, sed sīc solēmus inter nōs familiāriter et līberē fābulārī, ut latīnē semper condiscāmus aliquid.
Nicolāus
Ea rēs, fateor, plūrimum cōnfert nōbīs ad adipīscendam latīnē loquendī facultātem. Sed nēmō est tam lēnis, quīn interdum subirāscātur.
Martīnus
Est ut dīcis: sed est brevis puerōrum īra.
Nicolāus
Quod autem dē pecūniā rogābās, eam ā patre accēperam.
Martīnus
Quandō vēnit?
Nicolāus
Abhinc octō diēs.
Martīnus
Mīror, quod eum nōn vīderim.
Nicolāus
Nōn est quod mīrēris.
Martīnus
Quid ita?
Nicolāus
Quia vix sesquihōram hīc morātus est. Cum enim dē vehiculō dēscendisset, mēque paucīs esset allocūtus: Ascendāmus, inquit, in tuum cubiculum, ut tēcum līberius colloquar.
Martīnus
Sed antequam narrēs cētera, cupiō scīre, quid sibi velit adventus eius tam inopīnātus.
Nicolāus
Falsō quōdam rūmōre, ut fit, audīvit mē aegrōtum esse.
Martīnus
Quid ille, cum praeter spem tē valentem invēnit?
Nicolāus
Mīrificē affectus est gaudiō.
Martīnus
Quis dubitet?
Nicolāus
Praetereā Deō optimō māximō plūrimās ēgit grātiās.
Martīnus
Libenter haec audiō: perge quaesō.
Nicolāus
Tunc mē dē valētūdine percontātur: ūnā precāmur, nōn sine grātiārum āctiōne: tandem quaerit, ecquid mihi opus sit. Opus, inquam, pater. Quā, inquit, rē egēs? Librō, inquam, quattuor nummōrum. Tunc illicō prōmit ex marsūpiō decem nummōs: eōs mihi in manum dat, et valē dictō, statim abiit.
Martīnus
Cūr tibi plūs dedit, quam petīverās?
Nicolāus
Istud ineptē quaeris. Scīlicet ita laetus erat, quia mē, praeter spem, bene sānum offenderat. Quod sī vel quīndecim nummōs petīvissem, facile dedisset mihi.
Martīnus
Ō quantum dēbēs illī summō Patrī, quī tibi adeō bonum patrem dederit!
Nicolāus
Nē cōgitārī quidem potest, quantum dēbeam. Sed quid cessāmus auditum īre praelēctiōnem?
Martīnus
Iam īnstat hōra tertia.
Nicolāus
Parāta sunt mihi omnia.
Martīnus
Mihi quoque.
Nicolāus
Eāmus ergō in audītōrium.

Ēlocūtiō