Latine Loquor - Liber Quīntus - Colloquium Septimum Decimum

Ā tūtōre monētur quīdam adulēscēns, ut in admonendō frātre nātū minōre sit dīligentior. Pergendum cōnstanter in admonendīs omnibus, praecipuē quī nōbīs coniūnctī sunt. Bonae indolis sīgnum quōdam in puerō. Exemplum fraternae admoītiōnis.

Persōnae:
Marcellus tūtor, Robertus.
Marcellus
Frāter tuus semper in scholā aut garrit, aut ineptit, aut aliquem incitat: ex quō fit, ut semper notandus sit, deinde vapulet.
Robertus
Quid vīs, faciam?
Marcellus
Cūr nōn saepe monēs?
Robertus
Numquam dēsistō monēre.
Marcellus
Perge, precor.
Robertus
Nihil est, quod mē precēris; numquam cessābō, dōnec, volente Deō, aliquā ex parte ēmendētur.
Marcellus
Sīc ūsurpābis Catōnis praeceptum: «Quandō monēs aliquem», nōstī cētera.
Robertus
Sed ōrō tē, mī Marcelle, ut quotiēs eum notāverīs, id mihi renūntiēs.
Marcellus
Numquam fīnis esset, adeō frequēns est nōmen eius in meīs commentāriolīs.
Robertus
Saltem fac mē semel certiōrem, cum prīmum commīserit, dē quō sit accūsandus: tum ego dīcam patrī, cuius verba magis timet, quam verbera.
Marcellus
Istud nōn est parvum bonae indolis argūmentum.
Robertus
Ita spērō quidem. Faciēs igitur, quod rogō?
Marcellus
Ego vērō, atque libenter.

Ēlocūtiō