Latine Loquor - Liber Quīntus - Colloquium Duodēvīcēsimum

Nicolāus Gregōriō arcānum commissum extorquēre frūstrā cōnātur. Amīcus, alter idem. Exemplum taciturnitātis in cēlandīs amīcōrum cōnsiliīs.

Persōnae:
Nicolāus, Gregōrius.
Nicolāus
Quid cōnsiliī tractābās modō cum praeceptōre?
Gregōrius
Sī scīre cupīs, illum percontāre.
Nicolāus
Cūr mē cēlās?
Gregōrius
Nē palam faciās.
Nicolāus
Nōn ideō, crēde mihi, tē rogō, ut id prōferam, quid enim prōficerem?
Gregōrius
Quam ob rem igitur tam cupidē rogās?
Nicolāus
Nimīrum ut tēcum tacitus gaudeam, sī quid bonī audierīs.
Gregōrius
Itane parātus advenīs, ut ā mē extorqueās, quod mihi ūnī, idque ā praeceptōre, crēditum est?
Nicolāus
Quod mihi dīxerīs, surdō et mūtō dictum putā.
Gregōrius
Egone tergum meum in fidem tuam committam?
Nicolāus
Id profectō potes, et quidem sine perīculō.
Gregōrius
Numquam dīcēs tam commodē, ut istud mihi persuādeās.
Nicolāus
Dabō fidem mē tacitūrum.
Gregōrius
Etiamsī ter quater sānctissimē iūrāverīs, nōn prōdam. Proinde, tū dēsine percontārī.
Nicolāus
Hem, ubi est illa nostra amīcitia?
Gregōrius
Nescīs dictum illud sapientis? Quod tacitum esse vīs, nēminī dīc.
Nicolāus
Audīvī aliquotiēs: sed quod amīcō dictum sit, nēminī dictum vidētur. Est enim amīcus quasi alter idem.
Gregōrius
Eadem tibi dīcet, quī scīre tē cupiet, et item alius quī ex illō: atque ita ad aurēs omnium pervēniet. Itaque sī mē tibi posthāc amīcum esse, mē missum facitō.
Nicolāus
Pergīn' molestus esse?
Gregōrius
Nōn sum imperātor, ut tē missum faciam.
Nicolāus
Abīre mālim, quam tibi molestiam afferre.

Ēlocūtiō