Latine Loquor - Liber Quīntus - Colloquium Ūndēvīcēsimum
Nōn est mentiendum, nē in rēbus quidem leviōribus. Apud Deum nūllum est leve peccātum: Peccāta nostra Deus propter Chrīstum condōnat, Chrīstus dēprecātor noster et advocātus. Nēmō nōn peccat saepissimē, etiam in bonīs operibus. Quid agendum sit, ut peccāta remittantur. S. Paulus veniam cōnsecūtus et quāre: Dīvīnī verbī studium inter exercitātiōnēs scholāsticās annumerandum. Quōrsum in litterīs hūmānīs īnstruendī sint adulēscentēs.
Persōnae:
Anselmus, Dominicus.
Anselmus, Dominicus.
Anselmus
Ecquid hodiē precātus es domī?
Dominicus
Cūr quaeris istud?
Anselmus
Quia nōn interfuistī mātūtīnae precātiōnī.
Dominicus
Quī scīs?
Anselmus
Observāvī.
Dominicus
Atquī tū nōn es observātor.
Anselmus
Nōn sum.
Dominicus
Quam ob rem igitur observāstī?
Anselmus
Quia mihi es cārissimus.
Dominicus
Quid tum?
Anselmus
Dolēbit mihi, sī vapulābis.
Dominicus
Quid? An ego notātus fuī?
Anselmus
Etiam dubitās?
Dominicus
Cum recitārētur catalogus, nēmō mē excūsāvit?
Anselmus
Nēmō, quod sciam.
Dominicus
Sī mē tantopere amās, ut dīcis, cūr tūte nōn excūsāstī mē?
Anselmus
Quid causae dīxissem?
Dominicus
Comminīscī dēbuistī aliquid.
Anselmus
Ergō mentītus essem.
Dominicus
Quid inde?
Anselmus
Sed ex verbō Deī mentīrī nōn licet.
Dominicus
Fateor: sed erat leve mendācium.
Anselmus
Nihil leve iūdicandum est, quō Deus offenditur.
Dominicus
Negāre hōc nōn possum: sed levia ista facile remittit nōbīs propter Iēsum Chrīstum, quī est Dēprecātor noster et Advocātus. Nam quotusquisque nōn peccat cotīdiē saepissimē.
Anselmus
Profectō nūllus: quīn etiam vix precāmur, aut aliquid bonī operāmur, in quō nōn īnsit aliqua peccātī speciēs.
Dominicus
Quid ergō futūrum esset nōbīs, nisi Deus facile ignōsceret? Unde et cotīdiē precantēs dīcimus: Dīmitte nōbīs dēbita nostra.
Anselmus
Nihil dubitāre dēbēmus, quīn remittat, sī errāta nostra sēriō et vērē agnōverīmus, sī ex animō petīverīmus veniam, sī fidem habēbimus nōbīs ignōscī.
Dominicus
Quid igitur restat?
Anselmus
Istud restat, ut neque dēlectēmur peccātīs, neque in hīs persistāmus: neque malitiōsē, scientēr et dē industriā peccātum committāmus. Nimis enim multa sunt, quae per carnis īnfīrmitātem peccāmus, aut etiam per ignōrantiam.
Dominicus
Nihil dubitō dē peccātīs illīs, quae ex imbēcillitāte perpetrāmus, quālis fuit Petrī abnegātiō: sed quī fit, ut peccēmus per ignōrantiam?
Anselmus
Dē hōc S. Paulī exemplum habēs, quī scrībēns ad Timotheum, in priōre epistulā palam prōfitētur sē, quamvīs Ecclēsiam Deī persecūtus sit, tamen veniam esse cōnsecūtum: quia ignōrāns id fēcerit.
Dominicus
Istō exemplō mihi abundē satis fēcistī: nam et ego id lēgisse meminī: sed scīn' tū, quotō epistulae capite id scrīptum sit?
Anselmus
Equidem nōn soleō vexāre memoriam retinendīs capitum numerīs: mihi hōc tempore satis esse vidētur aliquot sententiās quasi raptim annotāre: quās memoriae mandāre liceat, sī quid interdum ōtiī suffurārī possim ex cotīdiānā studiōrum praesentium occupātiōne.
Dominicus
Utinam ego quoque id facere possem!
Anselmus
Quid impedit?
Dominicus
Vix ego queō satis praeceptōrī tantum facere in exercitātiōnibus scholāsticīs: tantum abest, ut aliīs studiīs aliquid temporis impertīrī concēdātur.
Anselmus
Satis profectō cotīdiē sumus occupātī: sed haec tamen ferenda sunt, quam diū nōbīs opus esse ipsī Deō et parentibus nostrīs vīsum fuerit.
Dominicus
Ego proptereā libenter ferō ac tolerō omnēs eiusmodī labōrēs.
Anselmus
Quā spē tolerās?
Dominicus
Quia futūrum spērō, ut prīmī sint gradūs, quibus ad māiōra aliquandō pervēniam.
Anselmus
Sed dē hīs aliās plūribus: nunc agāmus, quod īnstat.
Dominicus
Quid hōc est?
Anselmus
Audīn' tū ad cēnam sīgnum darī?
Dominicus
Bonum sīgnum nūntiās, nam sentiēbam esūriem.
Anselmus
Nimīrum quia merendam praetermīsistī.
Dominicus
Utinam eā tam facile semper abstinēre possem, quam hodiē caruī libenter.
Anselmus
Ego vērō nōn libenter careō, nisi occupātus necessāriō negōtiō.
Ēlocūtiō
- Excūsāre aliquem alicuī et apud aliquem.
- Quid causae dīcis?
- Comminīscī aliquid.
- Nōn licet mentīrī ... nōn est mentiendum, nē in rēbus quidem leviōribus.
- Inesse alicuī reī et in aliquā rē.
- Nōn dubitō, quīn Deus remissūrus sit mihi peccāta mea ... nōn dubitō Deum remissūrum esse mihi peccāta mea.
- Dēlectārī aliquā rē.
- Persistere in aliquā rē ... in amōre ... in sententiā ... in impūdentiā.
- Perpetrāre peccāta ex ignōrantiā ... peccāre per ignōrantiam.
- Deus remittit peccāta ex animō veniam petentibus.
- Nōn dubitō, quīn remissūrus sit mihi dēlictum.
- Petrus perpetrāvit peccātum abnegātiōnis ex carnis imbēcillitāte.
- Cōnsequī veniam peccātōrum.
- Retinuistī numerum capitīs?
- Raptim annotāre aliquid.
- Suffūrārī aliquid ōtiī.
- Impertīre aliquid temporis studiō theologiae.
- Vix mihi concēditur aliquid temporis capiendī cibī (cibum).
- Sī Deō vīsum fuerit ... sī tibi ita vīsum fuerit.
- Tolerāre labōrēs ... famem.
- Piī tolerant afflīctiōnēs spē fēlīcitātis aeternae.
- Pervēnīre ad aliquid.
- Sentiō esūriem ... sitim ... premor fame, sitī.