Latine Loquor - Liber Quīntus - Colloquium Vīcēsimum
Robertus Patriciō commodātum reddit cum grātiārum āctiōne. Beneficia ultrō citrōque oblāta. Exemplum aulicae cīvīlitātis propemodum simile.
Persōnae:
Robertus, Patricius.
Robertus, Patricius.
Robertus
Ecce, reddō tibi commodātum et grātiās agō māximās.
Patricius
Nōn est, quod agās: sed tū satisne ūsus es?
Robertus
Satis diū ūsum concessistī, quae tua est hūmānitās.
Patricius
Quotiēs opus erit, quaesō nē pepercerīs rēbus meīs.
Robertus
Nōn parcam, quandō ita iubēs.
Patricius
Pergrātum mihi fēcerīs.
Robertus
Grātiam habeō māximam: tū vērō nostrīs vicissim ūtere, sī quid opus fuerit.
Patricius
Nōn, quod moneās; satis meā sponte sum impūdēns.
Robertus
Immō verēcundus nimis.
Patricius
Estō, aliquandō tamen sentiēs.
Robertus
Ita velim: bene valē.
Patricius
Tē servet Dominus Deus.
Ēlocūtiō
- Concēdere alicuī ūsum alicuius reī.
- Sī tuā sponte id facis, nōn opus est, ut tē moneam.
- Dominus Deus servet tē.
- Facere pergrātum alicuī.