Latine Loquor - Liber Quīntus - Colloquium Vīcēsimum Prīmum

Quīdam reprehenditur, quod animī causā nocuerat. Peccātum per ignōrantiam. Deus ad ūsum nostrum creāvit omnia. Beneficiīs Deī nōn abutendum. Ignōscendum puerō sponte dēlictum cōnfitentī. Ad precandum admonitiō. Singulārum sēcrētae precēs. Persevērentia in verbō Deī. Exemplum rārissimum: puer quī admonitus culpam libenter cōnfitētur.

Persōnae:
Romualdus, Paulus.
Romualdus
Cūr hīc dispergēbās pīsa?
Paulus
Quandō?
Romualdus
Post prandium.
Paulus
Id faciēbam animī causā.
Romualdus
Sed ipsa illa unde habuistī?
Paulus
Accēpī ē corbulā, ubi reposita erant, ut crāstinō diē coquerentur.
Romualdus
Dēbuistine animī causā malum facere?
Paulus
Nōn putābam id esse malum.
Romualdus
Annōn est malum conculcāre pānem pedibus?
Paulus
Hōc ego nōlim facere.
Romualdus
Cūr nōlīs?
Paulus
Quia pānis est nōbīs māximē necessārius.
Romualdus
Pīsa et cētera, quae eduntur, Deus in ūsum nostrum creāvit.
Paulus
Nōn ignōrō: quīn etiam pīsīs libenter vēscor, sī bene cocta et condīta sint.
Romualdus
Praetereā vellēsne abūtī rēbus tuīs?
Paulus
Minimē.
Romualdus
Tantō minus aliēnīs dēbēs.
Paulus
Istud satis intellegō.
Romualdus
Ergō nōn rēctē fēcistī.
Paulus
Nōn rēctē, fateor: nōn tamen malō animō.
Romualdus
Cūr igitur fēcistī?
Paulus
Mea ineptia mē ad illud incitāvit.
Romualdus
Quid inde meruistī?
Paulus
Plagās.
Romualdus
Rēctē dīcis, sed, opīnor, nōn ex animō.
Paulus
Immō certē: nē mē accūsāveris, ōrō.
Romualdus
Quandōquidem sponte fatēris, nōn accūsābō. Sīc enim velle sē dīxit praeceptor saepissimē.
Paulus
Quid ille dīxit?
Romualdus
Ut dē rēbus eiusmodī leviōribus nēminem ad ipsum deferāmus, modō culpam libēns agnōverit.
Paulus
Istud ergō beneficium tibi dēbeō, mī Romualde.
Romualdus
Nihil velim mihi dēbeās hōc nōmine: sed mēcum precāre Deum, ut ā malō nōs līberī.
Paulus
Cotīdiē in scholā quater aut quīnquiēs palam precāmur.
Romualdus
Quid tum?
Paulus
Praetereā prīvātim, quotiēs cibus sūmitur, quotiēs cubitum ītur, quotiēs cubitū surgitur. Nōnne satis haec sunt?
Romualdus
Praeter illa, saepe monet praeceptor, ut interdum quisque precandī causā sēcēdat aliquō in sēcrētum locum: meministin'?
Paulus
Meminī probē: sed, ut scīs, difficile vidētur esse, ut adulēscentēs sēcrētīs precibus assuēscant.
Romualdus
Et tamen paulātim assuēscere optimum fuerit.
Paulus
Prōgressū temporis Deus ipse noster ad eam rem nōs incitābit atque assuefaciet.
Romualdus
Ita fore spērandum est, sī tamen in verbī eius tum lēctiōne, tum auditiōne sēdulō pergāmus.

Ēlocūtiō