Latine Loquor - Liber Quīntus - Colloquium Vīcēsimum Secundum

Nōn est malum malō, sed malum bonō compensandum.

Persōnae:
Patricius, Geōrgius.
Patricius
Licetne malum malō rependere?
Geōrgius
Cūr hōc quaeris?
Patricius
Ut iīs respondēre possim, quī hāc in rē mihi contrādīcunt.
Geōrgius
Breviter interrogāstī, respondeō brevissimē: nōn licet.
Patricius
Cūr nōn?
Geōrgius
Quia vetuit Chrīstus et post eum Apostolī.
Patricius
Quid igitur faciendum est?
Geōrgius
Malum bonō compensandum.
Patricius
Annōn satis est bonum bonō rependere?
Geōrgius
Nōn satis Chrīstiānō quidem.
Patricius
Quam ob rem?
Geōrgius
Nam Chrīstiānum oportet Chrīstum Praeceptōrem imitārī.
Patricius
Quid fēcit Chrīstus in eō genere?
Geōrgius
Sānāvit eum, quī ipsī colaphum īnfrēgerat: precātus est prō iīs, quī ipsum in crucem sustulerant: alia item multa fēcit eiusmodī.
Patricius
Nihilne igitur facit, quī grātiam prō grātiā rependit?
Geōrgius
Tantum facit, quantum faciunt ethnicī?
Patricius
Quid illī faciunt ethnicī?
Geōrgius
Amīcōs dīligunt, et referunt grātiam, ā quibus accēpērunt.
Patricius
Nihilne amplius?
Geōrgius
Nihil: nam quid amplius exspectēs ab iīs, quī vērum Deum nōn nōvērunt?
Patricius
Quid faciunt inimīcīs?
Geōrgius
Quibuscumque modīs possunt, eōs persequuntur.
Patricius
Estne Chrīstiānō peccātum?
Geōrgius
Sī nōn licet, ut iam tibi probāvī, conclūde id peccātum esse.
Patricius
Atquī, ut vulgō dīcitur, vim vī repellere licet. Quam sententiam novus quīdam poēta etiam lātius interpretātus est hīs verbīs: Pellere vim vī iūra sinunt, et vulnere vulnus. Quid ad hōc respondēs?
Geōrgius
Istud quidem permittunt ethnicōrum lēgēs: sed lēx dīvīna longē aliter loquitur.
Patricius
Quid dīvīna lēx?
Geōrgius
Idem quod Deī verbum.
Patricius
Quidquid ergō fit contrā Deī verbum, estne peccātum?
Geōrgius
Procul dubiō peccātum est.
Patricius
Potesne ista probāre ex dīvīnīs litterīs?
Geōrgius
Quidnī possim? Nihil facilius.
Patricius
Affer mihi, quaesō, sententiās.
Geōrgius
Nōn crēdis id, quod est omnibus in cōnfessō?
Patricius
Immō vērō indubitanter crēdō.
Geōrgius
Quid igitur opus est testimōniīs?
Patricius
Ut contrādīcentibus certō respondēre possim.
Geōrgius
Rēctē intellegis: sed quia nōn potes ex tempore memoriae mandāre, exspectā, dum tibi dēscrībam in chartulā: in quā etiam sit locōrum annotātiō, ut possīs, quibus volēs, etiam digitō dēmonstrāre.
Patricius
Optimum ex tempore cōnsilium: quantō istud mihi commodius fuerit! Sīc enim per ōtium ēdiscam: ut ad manum habeam; quotiēs erit opus. Sed quandō mihi dabis?
Geōrgius
Crās, sī libet, hūc ad mē revertere.
Patricius
Quotā hōrā?
Geōrgius
Ā merīdiē prīmā.
Patricius
Sat habeō: intereā valē.
Geōrgius
Tē servet Dominus Deus.

Ēlocūtiō