Latine Loquor - Liber Quīntus - Colloquium Vīcēsimum Tertium

Dē scholāsticā societāte in cōnferendīs merendae cibīs. Auspīcantur merendam ā carmine in Deī laudem. Cūra pauperum. Mātrum in fīliōs amor ineptus. Dīvīnāre ex coniectūrīs nōn est malum. Exhortātiō ad dīvīnās laudēs et grātiārum āctiōnem. Notātur vorācitās in edendō. Reprehenditur abūsus in verbōrum notātiōne. Latīnē loquendī servanda est proprietās. Ē prāvā īnstitūtiōne vitia contrahuntur. Dēteriōra pertinācius haerent. Exemplum permissae hilaritātis in Chrīstiānōrum convīviīs.

Persōnae:
Paulus, Mārcus.
Paulus
Tityre, quī patulae resedēs sub tegmine mōrī,
Tunc hīc sōlus eris tam laetus tamque supīnus?
Mārcus
Ō Meliboeē, Deus nōbīs haec ōtia fēcit:
Ille Deus māgnus, quī nostrum fēcit in ūsum
Omnia, dāns propriam cūnctīs animālibus escam;
Quī mare, quī terrās, et quod tegit omnia, caelum
Condidit: Ille opifex rērum, quī Summus habētur.
Paulus
Carmina mitte loquī: nunc mē liquēre Camēnae,
Est mihi mēns alibī: cupiō certāre merendā.
Mārcus
Sed tamen hāc mēcum poteris residēre sub umbrā:
Namque hīc, ut cernīs, locus est satis amplus utrīque.
Paulus
Mittāmus ergō versiculōs: et merendās nostrās cōnferāmus.
Mārcus
Per mē nōn stābit: scrūtēmur perās: age, explicā tuam.
Paulus
Exspectā parumper. Dīc mihi prius, quid habēs in merendam?
Mārcus
Pānem.
Paulus
Quasi vērō sine pāne merenda esse soleat.
Mārcus
Nē pānem quidem pauperēs semper habent.
Paulus
In tempore admonēs: pōnendae erunt reliquiae nostrae in eōrum corbulā.
Mārcus
Quid sī reliquiārum nihil fuerit?
Paulus
Saltem restābit pānis, et hōc satis erit; sed dīc tandem, numquid habēs obsōniī?
Mārcus
Etiam dubitās? Māter mea numquam committet, ut mē in scholam mittat sine aliquō obsōniō.
Paulus
Dīc ergō, quid est?
Mārcus
Dīvīnā.
Paulus
Nōn sum vātēs: nec velim hanc merendae hōram nūgīs terere.
Mārcus
Saltem perīculum faciēs, quam valeās coniectūrīs: quā dē rē iam aliquid in praelēctiōnibus audīvimus.
Paulus
Aut cāseus, aut carō est residua ex prandiō.
Mārcus
Neutrum.
Paulus
Dīc sodēs: ut accingāmus nōs operī.
Mārcus
Nē tē diūtius torqueam, sunt pira praecocia.
Paulus
Ain' tū: rēs nova: nōndum hōc annō vīdī.
Mārcus
Vidē nunc.
Paulus
Quam mātūra sunt!
Mārcus
Cūr nōn addis etiam quam bona!
Paulus
Sed nōndum gustāvī.
Mārcus
Satis ācūtē mē reprehendis. Accipe et gustā.
Paulus
Heu, quam mītia! Quam bonī sūcī!
Mārcus
Nōnne meritō māximās grātiās agere dēbēmus Deō nostrō, tam benīgnō Patrī, quī nōbīs indīgnīs tot bona, tam varia largītur?
Paulus
Quī nōn facit, is est profectō ingrātissimus.
Mārcus
Agedum, vescāmur bonīs eius cum gaudiō et grātiārum āctiōne.
Paulus
Iam dūdum esūriō.
Mārcus
Sed tū nūllum habēs obsōnium.
Paulus
Vidē frūstum crassum vetustī cāseī.
Mārcus
Edāmus prīmum pira: cāseō claudēmus stomachum.
Paulus
Sed mātūrēmus, nē forte hōra nōs opprimat.
Mārcus
Neutrum cessāre videō, certē quod ad mē pertinet, nōn queō comesse citius.
Paulus
Nōlī tamen ita dēvorāre, animālium mōre, ecquid pudet?
Mārcus
Quia dīxistī esse festīnandum.
Paulus
Mātūrēmus dīxī, nōn autem festīnēmus.
Mārcus
Ego nōn adeō scrūpulōsē inter haec verba discrīmen faciō.
Paulus
Vult tamen praeceptor ut propriē loquāmur, quantum per ingeniī captum licet. Nam bene loquendō bene etiam scrībere condiscimus.
Mārcus
Contrā dīligenter scrībendō cōnsuēscimus etiam rēctē loquī.
Paulus
Haec duo inter sē coniūncta sunt. Sed heus, ōtiōsē, inquam, edāmus! Satis habēmus temporis.
Mārcus
Nōnne tōta haec hōra ad merendam lībera est?
Paulus
Hodiē quidem lībera, sed tamen dēsinīmus, nē pānis dēficiat et ut quid reliquī fīat pauperibus.
Mārcus
Eāmus ergō ad puteum, ut aliquantum potēmus.
Paulus
Hem, verbōrum proprietāte semper abūteris: istud bibere est, nōn potāre.
Mārcus
Quod mihi nōn parēbam, habeō sānē grātiās. Ex prāvā īnstitūtiōne prīmā haec vitia contrāxī.
Paulus
Vērissimē igitur Quintiliānus dīxit: Haec ipsa magis pertinācius haerent, quae dēteriōra sunt. Meministin'?
Mārcus
Meminī: sed interim iuvā mē, ut hauriāmus aquam ē puteō.
Paulus
Ēnītere validius: nimium mē labōrāre sinīs.
Mārcus
Tantō bibe iūcundius.
Paulus
Pōtum satis est: recipiāmus nōs in conclāve, nē precātiōnī dēsīmus et āctiōnī grātiārum.
Mārcus
Tū praecēde.

Ēlocūtiō