Latine Loquor - Liber Quīntus - Colloquium Vīcēsimum Quārtum

Simulātiōne quādam hīc quaesītum est colloquendī argūmentum. Lēx scholāstica, nē adulēscentēs rēs suās aliēnāre audeant. Chrīstī exemplō adversa ferenda propter ipsum. Sine dīvīnī Spīritūs auxiliō nihil fierī potest bonī; precibus autem illud est impetrandum.

Persōnae:
Ēduārdus, Remīgius.
Ēduārdus
Vīs emere hōc cingulum?
Remīgius
Cūr emam? Ūnum mihi satis est: tū vērō cūr vīs vendere?
Ēduārdus
Quia sunt mihi duo.
Remīgius
Nec tamen licet vendās, nisi vīs in poenam incurrere.
Ēduārdus
Quid vetat mē vendere rēs meās?
Remīgius
Nihil adhūc tuum habēs.
Ēduārdus
Eho! Nihil; unde probās istud?
Remīgius
Quia nōndum es tuī iūris, sed sub patris potestāte: dēnique vīs audīre breviter tibi istud nōn licēre?
Ēduārdus
Māximē velim.
Remīgius
Dē hōc lēx est scholāstica, cuius haec est sententia: adulēscentēs iniussū parentum nec vendant aliquid, nec emant, nec permūtent, nec aliēnent quōvīs aliō modō. Quī contrā fēcerit, verberibus plectētur.
Ēduārdus
Hōc ego nōn ignōrābam: sed volēbam perīculum facere, an cōnstāns essēs in observandīs lēgibus.
Remīgius
Tū igitur es simulātor.
Ēduārdus
In hāc simulātiōne nihil videō esse malī; nam tū interpretāris male.
Remīgius
Minimē vērō; nihil enim nocuistī mihi.
Ēduārdus
Quid sī nocuissem?
Remīgius
Tulissem aequō animō, ut Chrīstiānum decet.
Ēduārdus
Ō utinam adversa omnia sīc ferāmus propter Chrīstum: quī nihil nōn tulit salūtis nostrae causā.
Remīgius
Ferēmus certē; sī exemplum eius semper nōbīs prōpōnāmus ob oculōs.
Ēduārdus
Difficile id quidem est.
Remīgius
Immō impossibile, nisi illīus Spīritū semper adiuvēmur: quod quidem assiduīs precibus est impetrandum.
Ēduārdus
Ō quam suāvī sermōne tantillum ōtiī cōnsūmpsimus.

Ēlocūtiō