Latine Loquor - Liber Quīntus - Colloquium Vīcēsimum Quīntum
Simulātā ōrātiōne quīdam condiscipulum familiāriter obiūrgat, quod pecūniam ā patre nōn petīerit. Condiscipulī super eā rē prūdēns respōnsum. Oblāta occāsiō nōn est neglegenda. Locus ex distichīs mōrālibus. Nātūra tenācissimī sumus eōrum quae rudibus annīs percēpimus. Beneficiōrum dīvīnōrum agnitiō. Iocārī et irrīdere. Patrum prūdentia in suppeditandō fīliīs, quae opus sunt. Adulēscentēs tractandae pecūniae minimē sunt idōneī. Improbī adulēscentēs neque obiūrgātiōnibus, neque flagrīs moventur. Omnis bonī laus sōlī dēbētur Deō. Fallendī cōnsilium nēmō dare dēbet. Simulātiō vultū tegitur. Honestae cōnfābulātiōnēs in ōtiō ūtilēs sunt. Lingua latīna quibus adiumentīs potissimum comparētur.
Persōnae:
Augustīnus, Rudolphus.
Augustīnus, Rudolphus.
Augustīnus
Siccine mē īnsciente abiit pater tuus, ut mihi nōn licēret eum convenīre?
Rudolphus
Cūr post prandium nōn vēnistī in dēversōrium eius?
Augustīnus
Quia putāvī tantum crās illum esse discessūrum.
Rudolphus
Ego quoque idem sum arbitrātus: sed nōluit occāsiōnem praetermittere, quae sē ex tempore obtulerat.
Augustīnus
Adhūc ille meminit Catōnis distichon illud: Quam prīmum capienda tibi est occāsiō prīma: Nē rursus quaerās, quae iam neglēxeris ante.
Rudolphus
Illud opusculum sīc memoriā tenet, ut in eō videātur aetātem contrīvisse.
Augustīnus
Vidē, quanta vīs sit memoriae in iīs, quae rudibus annīs didicimus.
Rudolphus
Ea est Quintiliānī super hāc rē sententia: cuius verba, ut opīnor, meministī.
Augustīnus
Meminī: sed, ut ad rem, quae fuit patrī occāsiō, ut ante discēderet, quam īnstituisset?
Rudolphus
Quīdam Lugdunēnsēs, quibuscum ad mercātum hūc vēnerat.
Augustīnus
Aderāsne, cum profectus est?
Rudolphus
Praestolābar illum in dēversōriō.
Augustīnus
Unde scīvistī mūtāsse eum cōnsilium dē profectiōne?
Rudolphus
Eram in prandiō, cum inter ipsōs convēnit, ut expedītīs quibusdam in urbe negōtiīs, vehicula sub hōram secundam cōnscenderent.
Augustīnus
Dē cēterō, satisne ex animī sententiā rem suam fēcit?
Rudolphus
Ita fēlīciter, ut mē ob eam rem ad dīvīnās laudēs vehementer hortārētur.
Augustīnus
Tunc igitur, opīnor, bene nummātus redīs.
Rudolphus
Mēne rīdēs?
Augustīnus
Cūr ego id faciam?
Rudolphus
Prō tuā libīdine.
Augustīnus
Quasi vērō animī grātiā soleam irrīdere cēterōs.
Rudolphus
Atquī ita putābam.
Augustīnus
Longē aberrās. Nam aliud est iocārī, aliud irrīdere. Alterum caret vitiō, estque inter amīcōs satis frequēns; alterum est vitiōsum, atque odiō dignum, utpote quod ex contemptū ferē proficīscātur.
Rudolphus
Ignōsce igitur mihi.
Augustīnus
Nōn gravis est culpa. Sed dīc, rogō, nihil tibi pecūniae dedit pater?
Rudolphus
Nē petīvī quidem.
Augustīnus
Tamen sponte dedit?
Rudolphus
Aliquantulum.
Augustīnus
Quantum igitur?
Rudolphus
Perpusillum.
Augustīnus
Dīc sodēs.
Rudolphus
Cūr tam avidē inquīris?
Augustīnus
Ut amīcōrum mōre tibi grātuler.
Rudolphus
Nihil est grātulātiōne dignum.
Augustīnus
Fatēre tandem quid sit.
Rudolphus
Sōlī nummī quīnque.
Augustīnus
Huī tantillum! Ō stulte, quī nōn petīvistī decem aut quīndecim!
Rudolphus
Nōn ausus sum.
Augustīnus
Quid ita?
Rudolphus
Timuī nē plānē dēnegāret, atque aegrē ferret, quod peterem.
Augustīnus
Numquam id fēcisset: modō petendī causam addidissēs.
Rudolphus
Crēdō equidem: sed quid causae attulissem?
Augustīnus
Rogās? Nōnne sunt rēs sescentae, quibus indiget ūsus scholāsticus?
Rudolphus
Multae sunt, fateor.
Augustīnus
Tū vērō adeōne abundās rēbus omnibus, ut tibi dēsit nihil?
Rudolphus
Immō dēsunt plūrima: sed quibus facile caream. Praetereā satis nōvit pater, quae mihi opus sunt, tum studiōrum causā, tum ad victum cultumque corporis.
Augustīnus
Nōvit quidem: sed alia multa sunt illī et cūranda et cōgitanda.
Rudolphus
Crēdō esse illī praecipuam līberōrum cūram.
Augustīnus
Sed nimis ab eō remōtus es.
Rudolphus
Sine mē pervēnīre, quō volō.
Augustīnus
Age, sinō.
Rudolphus
Nōvit etiam pater mē nōndum esse idōneum ad rēctē tractandam pecūniam.
Augustīnus
Cūr nōn? An tū ad eam rem nōn satis aetātis habēs atque prūdentiae?
Rudolphus
Istinc absum longissimē. Itaque pater dedit praeceptōrī in mandātīs, ut omnia mihi suppedītāret ad ūsūs vītae studiōrumque necessāriōs: ad quam rem praebet illī, quantum satis est pecūniae.
Augustīnus
Estō.
Rudolphus
Ergō sī quid ā patre petam, mē statim ad praeceptōrem remittet: fortasse etiam īrāscātur, et mē graviter obiūrget.
Augustīnus
Facile est obiūrgātiōnem patī, modō nē sequantur verbera.
Rudolphus
Facile est, crēdō, sed iīs dumtaxat, quōs neque pudor movet, neque ūlla parentum reverentia. Ego autem ipsa verbera ferre mālim, quam patris patī obiūrgātiōnem. Ex quō fit, ut sēdulō caveam, nē quid illī praebeam causae ad īrāscendum. Id enim quīntō praeceptō dīvīnae lēgis continētur.
Augustīnus
Faciēs, ut pium decet adulēscentem.
Rudolphus
Eius reī laus nōn mihi, sed sōlī Deō tribuenda est.
Augustīnus
Nempē ā quō proficīscitur, quidquid nōbīs inest bonī.
Rudolphus
Faciat Ille, ut quae bona īnspīrāverit nōbīs et sequāmur animō prōmptissimō. Sed, ut ad tē redeam, sēriōne reprehendēbās, quod nūllam pecūniam ā patre rogāssem?
Augustīnus
An ego tē velim ad fallendum patrem indūcere?
Rudolphus
Mihi quidem nōn fit verīsimile, mē tamen ipsum fefellīstī.
Augustīnus
Quōmodō?
Rudolphus
Quia sēriō loquī vidēbāris, adeō aptē vultum verbīs ipsīs accommodābās.
Augustīnus
Sed quid cēnsēs dē hāc nostrā cōnfābulātiōne?
Rudolphus
Argūmentum satis aptum dedistī nōbīs in hōc ōtiō nostrō vespertīnō.
Augustīnus
Ecquid habuit sermō noster, quod reprehenderet observātor, sī forte, ut solet, nōs observāsset ex īnsidiīs?
Rudolphus
Nihil, ut opīnor.
Augustīnus
Profectō vērum est, quod saepe nōbīs praeceptor inculcat.
Rudolphus
Quid hōc est?
Augustīnus
Linguae latīnae cōpiam et facultātem comparārī hīs potissimum rēbus: saepe scrībendō, cōnfābulandō, legendīs auctōribus, vernāculā in latīnum, aut latīnā in vernāculum convertendō.
Rudolphus
Ergō hīs rēbus dīligenter nōs exerceāmus, adiutōre Dominō Deō, in cuius manū sita sunt studia nostra omnia.
Augustīnus
Idem faciat, ut eius ergā nōs beneficia vērō cultū dignīsque laudibus perpetuō celebrēmus.
Rudolphus
Hōc opus, hōc studium parvī facimus prō dolor: haec sit vōtōrum summa suprēma, precor.
Augustīnus
Sed audī horologium.
Rudolphus
Nōs opportūnē admonet, itaque dēsistāmus.
Augustīnus
Aliōquī sōlis occāsus nōs hīc opprimet.
Ēlocūtiō
- Pater abiit mē īnsciente ... mē īnsciō.
- Nōn licuit mihi convenīre praetōrem.
- Cavē praetermittās (neglegās) oblātam occāsiōnem.
- Occāsiō prīma capienda tibi.
- Omnem aetātem in hōc opusculō contrīvit.
- Tenācissimī sumus eōrum, quae rudibus annīs percēpimus (didicimus).
- Ante discessit, quam īnstituisset.
- Hīc praestolābor tē, dum redeās.
- Prīnceps mūtāvit cōnsilium dē profectiōne.
- Sīc convēnit inter ipsōs.
- Facere rem suam.
- Arculāriī fīlius bene nummātus rediit ex Galliā.
- Quid causae est, quod nōn petīeris ā patre pecūniam?
- Quid causae attulit?
- Abundāre rē aliquā.
- Cantharus abundat vīnō.
- Multa mihi dēsunt.
- Alia mihi nunc cōgitanda.
- Praecipua līberōrum cūra mihi est.
- Adulēscentēs nōn sunt idōneī ad rēctē tractandam pecūniam.
- Adulēscentēs tractandae pecūniae minimē sunt idōneī.
- Nōn satis aetātis habēs ad hōc.
- Suppedītāre alicuī omnia necessāria ad ūsūs vītae.
- Cavē, nē quid causae mihi praebeās ad īrāscendum tibi.
- Sequī admoītiōnēs alicuius animō prōmptissimō.
- Indūcere in fraudem ... in rēgnum suum ... in spem aliquem.
- Vultum verbīs accommodāre.
- Observāre aliquem ex īnsidiīs.
- Haec summa vōtī meī est.
- Sōlis occāsus oppressit ipsōs.