Latine Loquor - Liber Quīntus - Colloquium Quārtum

Officia domesticī apud lūdimagistrum hypodidascalī.

Persōnae:
Clēmēns, Magister, Dominicus, Hypodidascalus.
Clēmēns
Quid hīsce diēbus inter nōs ēgimus? Satisne cōgitāstī?
Dominicus
Etiam atque etiam cōgitāvī.
Clēmēns
Ecquid placet tibi condiciō quam obtulī?
Dominicus
Māximē.
Clēmēns
Quid mēnsa, seu convictus?
Dominicus
Nihil in eā rē dēsīderō.
Clēmēns
Quid restat igitur?
Dominicus
Ut, sī tibi nōn molestum est, praescrībās mihi, quam operam ā mē tibi praestārī velīs.
Clēmēns
Id vērō est aequissimum. Accipe igitur praecipua officiī tuī capita; quōrum hōc prīmum est: cotīdiē māne dīligenter cūrāre, ut omnēs meī discipulī mātūrē cubitū surgant, prō ratiōne temporis tum hibernī, tum aestīvī. Cum surrēxerint, ea cūrent, quae ad cultum et mundītiem corporis pertinent: dēmum ut adsint prīvātae nostrae precātiōnī. Secundum, ter cotīdiē in audītōrium dēdūcere, māne scīlicet, et ante hōram undecimam ac tertiam postmerīdiānam. Illīc, nisi egomet aderō, exspectāre, dōnec aliquis ex doctōribus adsit: intereā cūrāre recitandōs catalogōs, et precātiōnem dīcendam. Item observāre sēdulō, numquis ex discipulīs absit ab audītōriō suō: sī quis aberit, mihi statim renūntiāre. Tertium, manēre cum discipulīs, quotiēs nōn docentur in scholīs suīs: intereā minōrēs ad praelēctiōnem et scrīptūram īnstituere, cēterōrumque repetitiōnēs audīre, quantum tempus et opportūnitās patiētur: omnēs dēnique in officiō retinēre, admonēre, arguere, obiūrgāre, virgīs etiam, ubi opus fuerit, castīgāre. Quārtum, fēriātīs diēbus eōs ad sacra ōrdine dēdūcere, ac dēmum similiter redūcere. Quīntum, quotiēs lūdere permissum erit, subinde observāre, nē quid praeter officium et bonōs mōrēs vel factīs vel dictīs admittant. Sextum, suppedītāre illīs, ex pecūniā, quam tibi in manūs dabō, chartam, pennās, ātrāmentum, et alia quaedam, sōlum parvī pretiī, necessāria: eaque omnia in expēnsārum cōdicem referre. Id autem Mercuriī et Sāturnī potissimum diēbus fierī solet. Septimum, quae ad eōrum librōs, vestīmenta et cūram corporis pertinēbunt, nōn neglegere, hōc est, interdum ab illīs librōrum et vestīmentōrum ratiōnem exigere, valētūdinis et cultūs corporis ratiōnem habēre, et alia eiusmodī in adulēscentibus, praesertim minōribus, cūranda et observanda. Octāvum, docēre puerōs tum in classe, tum in cēterīs, praeter trēs classēs ōrdinis superiōris, sī quandō necessitās postulāverit. Nōnum, interdum, sī opus fuerit, mē et domī et forīs in prīvātīs negōtiīs adiuvāre. Hāctenus audīstī, quae mihi abs tē praestārī velim officia, quaeque etiam ab aliīs domesticīs hypodidascalīs exigere soleam. Eōrum tamen omnium nōn adeō sevērus exāctor erō, quīn ipse, quotiēs per ōtium licēbit, aliqua tibi remittam, in quibus ego quasi vicāriī partēs agam. Intellēxistin' haec omnia?
Hypodidascalus
Ego vērō dīligenter omnia: sed ūnum tē ōrō, ut ad memoriam renovandam dēs mihi eōrum commentāriolum, et simul cōgitandī ac dēlīberandī spatium.
Magister
Quantum temporis postulās?
Hypodidascalus
Diem ūnum.
Magister
Ego vērō duōs integrōs dabō. Intereā, ut coepistī, nūllō tuō sūmptū nōbīs pergēs convīvere et commorārī, tam līberē quam sī essēs domī tuae.
Hypodidascalus
Istud nōn sine hūmānitāte facis: quō fit, ut maiōre beneficiō mē dēvinciās.
Magister
Habēbis post prandium quem requīris commentārium.
Hypodidascalus
Quid sī mihi velīs dictāre?
Magister
Mālim egomet ipse scrībere, nē quid forte inter dictandum excidat.
Hypodidascalus
Ut libet.

Ēlocūtiō