Latine Loquor - Liber Quīntus - Colloquium Tertium

Puer ā patre commendātur praeceptōrī. Vērus amor patris in fīlium. Corrēctiō necessāria puerō. Hortātiō ad dīligentiam. Exemplum puerī studiōsī et oboediēntis.

Persōnae:
Bonifācius, Claudius.
Bonifācius
Audīvī patrem tuum vēnisse hodiē in gymnāsium.
Claudius
Vērum audīvistī.
Bonifācius
Cuius reī vēnerat grātiā?
Claudius
Ut prō meīs alimentīs praeceptōrī numerāret pecūniam: simul ut mē illī commendāret.
Bonifācius
Numquamne tē commendāvit?
Claudius
Immō saepissimē.
Bonifācius
Quid sibi vult ista commendātiō tam frequēns?
Claudius
Amōre vērō mē prōsequitur.
Bonifācius
Quid tum?
Claudius
Ideō cupit mē dīligenter ērudīrī.
Bonifācius
Quid sī commendet, ut saepius vapulēs?
Claudius
Ea est fortasse causa: sed quid inde? Nōn proptereā mē dīligit minus.
Bonifācius
Unde istud colligis?
Claudius
Quia puerō tam necessāria est corrēctiō, quam alimentum.
Bonifācius
Vērum quidem dīcis: sed paucī ita iūdicant. Nēmō etiam est, quīn pānem, quam virgam, mālit.
Claudius
Hōc est nātūrāle omnibus: quis neget? Sed tamen patienter ferenda est poena, praesertim iūsta.
Bonifācius
Haec habētur in libellō mōrālī sententia: «Quod meritō pateris, patienter ferre mementō». Sed quid sī poena sit iniūsta?
Claudius
Ea quoque patienda est nihilōminus.
Bonifācius
Ō utinam id nōbīs in mentem venīret, quotiēs aliquid patimur.
Claudius
Praeceptor id nōs saepe monet, quotiēs occurrit occāsiō.
Bonifācius
Ergō dēmus operam, ut sīmus posthāc dīligentiōrēs.
Claudius
Ita faciat Deus.

Ēlocūtiō