Latine Loquor - Liber Quīntus - Colloquium Secundum

Agitur dē Ēvangeliō dīligenter audiendō, ut Deum secundum illud colāmus, et iūstē sobriēque vīvāmus. Vōcēs iūstē et sobriē quid significent.

Persōnae:
Augustīnus, Bonifācius.
Augustīnus
Cūr dīligenter audīre dēbēmus Ēvangelium?
Bonifācius
Ut discāmus Deum colere ex voluntāte eius.
Augustīnus
Nihil aliud respondēs?
Bonifācius
Quid respondeam? Nihil enim sciō praetereā.
Augustīnus
Nōnne etiam ut sobriē et iūstē vīvāmus?
Bonifācius
Dēclārā mihi illa duo adverbia, quaesō.
Augustīnus
Sobriē, id est continenter: Iūstē, id est, in iūstitiā, nempē ut suum cuique tribuāmus. Ita fit, ut sobriē ad vītam cuiusque prīvātam pertineat: Iūstē autem ad cāritātem, quam proximō dēbēmus.
Bonifācius
Sed audī, mī Augustīne. Nōnne cultus Deī omnia illa complectitur?
Augustīnus
Probē sentīs, Bonifācī: sed voluī experīrī, an respōnsiōnem tuam rēctē intellegerēs.
Bonifācius
Bene fēcistī. Nam dē sincērō verbī dīvīnī intellectū nihil nimis dīcī potest. Et dē hāc rē quidem tēcum plūribus verbīs libenter agerem: sed nōs hōra ipsa admonet, ut discēdāmus.

Ēlocūtiō