Latine Loquor - Liber Quīntus - Colloquium Prīmum

Nūntius laetus dē studiīs.

Persōnae:
Albertus, Bernardus.
Albertus
Ecquid novī?
Bernardus
Accēpī litterās ā frātre, quī Lovāniī habitat.
Albertus
Quandō accēpistī?
Bernardus
Herī sub noctem.
Albertus
Quis attulit?
Bernardus
Piscārius.
Albertus
Quidnam intellēxistī ex istīs litterīs?
Bernardus
Omnia bene illīc sē habēre, quae ad studia pertinent.
Albertus
Vērane praedicās?
Bernardus
Exspectā, litterās ipsās ostendam tibi post prandium.
Albertus
Est profectō, quod nostrīs frātribus grātulēmur.
Bernardus
Scīlicet, quod Deō nostrō grātiās māximās agāmus.
Albertus
Id quidem praestāre dēbēmus omnī tempore: sed nunc māximē, cum audīmus ea, quae ad glōriam eius praecipuē pertinent.
Bernardus
Ō utinam hōc semper habēāmus in memoriā!
Albertus
Commūnicābis igitur mēcum tuās litterās?
Bernardus
Ut prōmīsī.
Albertus
Ergō post prandium.
Bernardus
Etiam dubitās?
Albertus
Intereā valē.
Bernardus
Valē, et salvē, Alberte.

Ēlocūtiō