Latine Loquor - Liber Quārtus - Colloquium Vīcēsimum Secundum

Praemium victōriae causā petunt iuvenēs: dātur ā magistrō, sed nōn sine admonitiōne. Obligātur aliquis ex prōmissō. Sōlus Deus successum dat studiīs. Sine Deō omnia vāna.

Persōnae:
Henrīcus, Praeceptor, Hadriānus Observātor.
Henrīcus
Praeceptor, vīsne dare parvum praemium?
Praeceptor
Quam ob rem?
Henrīcus
Victōriae causā.
Praeceptor
Ubi sunt comparēs tuī?
Henrīcus
Adsunt, Hūgō et Audāx.
Praeceptor
Heus, observātor, suntne hī victōrēs hāc hebdomadā?
Hadriānus
Habent notās omnium paucissimās.
Praeceptor
Ergō sunt victōrēs: quid aliud ex tē quaerō? Vōs igitur quod praemium petītis?
Henrīcus
Quod tibi placuerit.
Praeceptor
Quō tandem iūre dēbeō?
Henrīcus
Ex prōmissō.
Praeceptor
Aequum dīcitis. Quidquid enim rēctē prōmissum est, praestārī dēbet.
Henrīcus
Sīc ex tē didicimus.
Praeceptor
Ecce vōbīs pennae singulae ad scrībendum: ac, nē putāveritis vulgārēs eās esse, ex eārum sunt genere, quae vulgō Hollandicae appellantur.
Henrīcus
Grātiās agimus, praeceptor.
Praeceptor
Quīn potius agite Deō, omnium bonōrum auctōrī, quī dat studiīs vestrīs successūs prosperōs: vōs autem in litterārum studiō pergite dīligenter.
Henrīcus
Dabimus operam, quantum iuvābit ille Pater optimus.
Praeceptor
Sine eius ope vāna sunt nostra omnia.

Ēlocūtiō